1 | Conceptum autem verbum et natum id ipsum est cum voluntas in ipsa notitia conquiescit, quod fit in amore spiritalium. Qui enim verbi gratia perfecte novit perfecteque amat iustitiam, iam iustus est etiamsi nulla exsistat secundum eam forinsecus per membra corporis operandi necessitas. In amore autem carnalium temporaliumque rerum sicut in ipsis animalium fetibus alius est conceptus verbi, alius partus. Illic enim quod cupiendo concipitur adipiscendo nascitur quoniam non sufficit avaritiae nosse et amare aurum nisi et habeat, neque nosse et amare vesci aut concumbere nisi etiam id agat, neque nosse et amare honores et imperia nisi proveniant. Quae tamen omnia nec adepta sufficiunt: Qui enim biberit, inquit, ex hac aqua sitiet iterum; ideoque et in psalmis: Concepit, inquit, dolorem et peperit iniquitatem. Dolorem vel laborem dicit concipi cum ea concipiuntur quae nosse ac velle non sufficit, et inardescit atque aegrotat animus indigentia donec ad ea perveniat et quasi pariat ea. Unde eleganter in Latina lingua parta dicuntur et reperta atque comperta, quae verba quasi a partu ducta resonant, quia concupiscentia cum conceperit parit peccatum. Unde dominus clamat: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et alio loco: Vae praegnantibus et mammantibus in illis diebus. Cum itaque ad partum verbi referret omnia vel recte facta vel peccata: Ex ore, inquit, tuo iustificaberis et ex ore tuo condemnaberis, os volens intellegi non hoc visibile sed interius invisibile cogitationis et cordis. |