1 | Unde etiam phantasias rerum corporalium per corporis sensum haustas et quodam modo infusas memoriae, ex quibus etiam ea quae non visa sunt ficto phantasmate cogitantur sive aliter quam sunt sive fortuito sicuti sunt, aliis omnino regulis supra mentem nostram incommutabiliter manentibus vel approbare apud nosmet ipsos vel improbare convincimur cum recte aliquid approbamus aut improbamus. Nam et cum recolo Carthaginis moenia quae vidi et cum fingo Alexandriae quae non vidi easdemque imaginarias formas quasdam quibusdam praeferens, rationabiliter praefero. Viget et claret desuper iudicium veritatis ac sui iuris incorruptissimis regulis firmum est, et si corporalium imaginum quasi quodam nubilo subtexitur, non tamen involvitur atque confunditur. |