monumenta.ch > Augustinus > 5. 8
Augustinus, De Trinitate, 9IV 7 <<<     >>> VI 9

Augustinus, De Trinitate, 9, V 8

1 At in illis tribus cum se novit mens et amat se, manet trinitas, mens, amor, notitia; et nulla commixtione confunditur quamvis et singula sint in se ipsis et invicem tota in totis, sive singula in binis sive bina in singulis, itaque omnia in omnibus. Nam et mens est utique in se ipsa quoniam ad se ipsam mens dicitur, quamvis noscens vel nota vel noscibilis ad suam notitiam relative dicatur; amans quoque et amata vel amabilis ad amorem referatur quo se amat. Et notitia quamvis referatur ad mentem cognoscentem vel cognitam, tamen et ad se ipsam nota et noscens dicitur; non enim sibi est incognita notitia qua se mens ipsa cognoscit. Et amor quamvis referatur ad mentem amantem cuius amor est, tamen et ad se ipsum est amor ut sit etiam in se ipso quia et amor amatur, nec alio nisi amore amari potest, id est se ipso. Ita sunt haec singula in se ipsis. In alternis autem ita sunt quia et mens amans in amore est et amor in amantis notitia et notitia in mente noscente. Singula in binis ita sunt quia mens quae se novit et amat in amore et notitia sua est, et amor amantis mentis seseque scientis in mente notitiaque eius est, et notitia mentis se scientis et amantis in mente atque in amore eius est quia scientem se amat et amantem se novit. Ac per hoc et bina in singulis quia mens, quae se novit et amat cum sua notitia est in amore et cum suo amore in notitia, amorque ipse et notitia simul sunt in mente quae se amat et novit. Tota vero in totis quemadmodum sint iam supra ostendimus cum se totam mens amat et totam novit et totum amorem suum novit totamque amat notitiam suam quando tria ista ad se ipsa perfecta sunt. Miro itaque modo tria ista inseparabilia sunt a semet ipsis, et tamen eorum singulum quidque substantia est et simul omnia una substantia vel essentia cum et relative dicantur ad invicem.
Augustinus HOME

bke14.104r