monumenta.ch > Augustinus > 4. 7
Augustinus, De Trinitate, 9IV 6 <<<     >>> V 8

Augustinus, De Trinitate, 9, IV 7

1 Quod si sunt aliqua corpora quae secari omnino et dividi nequeunt, tamen nisi partibus suis constarent corpora non essent. Pars ergo ad totum relative dicitur quia omnis pars alicuius totius pars est et totum omnibus partibus totum est. Sed quoniam et pars corpus est et totum, non tantum ista relative dicuntur, sed etiam substantialiter sunt. Fortassis ergo mens totum est et eius quasi partes amor quo se amat et scientia qua se novit, quibus duabus partibus illud totum constat? An tres sunt aequales partes quibus totum unum completur? Sed nulla pars totum cuius pars est complectitur. Mens vero cum se totam novit, hoc est perfecte novit, per totum eius est notitia eius; et cum se perfecte amat, totam se amat et per totum eius est amor eius. Num ergo sicut ex vino et aqua et melle una fit potio et singula per totum sunt et tamen tria sunt (nulla enim pars est potionis quae non habeat haec tria; non enim iuncta velut si aqua et oleum essent, sed omnino commixta sunt, et substantiae sunt omnes, et totus ille liquor una quaedam est ex tribus confecta substantia), tale aliquid arbitrandum est esse simul haec tria, mentem, amorem, notitiam? Sed non unius substantiae sunt aqua, vinum, et mel, quamvis ex eorum commixtione fiat una substantia potionis. Quomodo autem illa tria non sint eiusdem essentiae non video, cum mens ipsa se amet atque ipsa se noverit atque ita sint haec tria ut non alteri alicui rerum mens vel amata vel nota sit. Unius ergo eiusdemque essentiae necesse est haec tria sint, et ideo si tamquam commixtione confusa essent, nullo modo essent tria nec referri ad invicem possent. Quemadmodum si ex uno eodemque auro tres anulos similes facias quamvis connexos sibi, referuntur ad invicem quod similes sunt; omnis enim similis alicui similis est, et trinitas anulorum est et unum aurum. At si misceantur sibi et per totam singuli massam suam conspergantur, intercidet illa trinitas et omnino non erit, ac non solum unum aurum dicetur sicut in illis tribus anulis dicebatur, sed iam nulla aurea tria.
Augustinus HOME

bke14.103v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik