1 | Sed item quamvis substantia sit amans vel sciens, substantia sit scientia, substantia sit amor, sed amans et amor aut sciens et scientia relative ad se dicantur sicut amici; mens vero aut spiritus non sint relativa sicut nec homines relativa sunt; non tamen sicut amici homines possunt seorsum esse ab invicem, sic amans et amor aut sciens et scientia. Quamquam et amici corpore videntur separari posse, non animo in quantum amici sunt, verumtamen fieri potest ut amicus amicum etiam odisse incipiat, et eo ipso amicus esse desinat nesciente illo et adhuc amante. Amor autem quo se mens amat si esse desinat, simul et illa desinit esse amans. Item notitia qua se mens novit si esse desinat, simul et illa nosse se desinet. Sicut caput capitati alicuius utique caput est et relative ad se dicuntur quamvis etiam substantiae sint; nam et caput corpus est et capitatum, et si non sit corpus nec capitatum erit. Sed haec praecisione ab invicem separari possunt, illa non possunt. |