monumenta.ch > Augustinus > 4. 5
Augustinus, De Trinitate, 9IV 4 <<<     >>> IV 6

Augustinus, De Trinitate, 9, IV 5

1 Simul etiam admonemur si utcumque videre possumus haec in anima exsistere et tamquam involuta evolvi ut sentiantur et dinumerentur substantialiter vel, ut ita dicam, essentialiter, non tamquam in subiecto ut color aut figura in corpore aut ulla alia qualitas aut quantitas. Quidquid enim tale est non excedit subiectum in quo est. Non enim color iste aut figura huius corporis potest esse et alterius corporis. Mens autem amore quo se amat potest amare et aliud praeter se. Item non se solam cognoscit mens sed et alia multa. Quamobrem non amor et cognitio tamquam in subiecto insunt menti, sed substantialiter etiam ista sunt sicut ipsa mens quia et si relative dicuntur ad invicem, in sua tamen sunt singula quaeque substantia; non sicut color et coloratum relative ita dicuntur ad invicem ut color in subiecto colorato sit non habens in se ipso propriam substantiam, quoniam coloratum corpus substantia est, ille autem in substantia; sed sicut duo amici etiam duo sunt homines quae sunt substantiae, cum homines non relative dicantur, amici autem relative.
Augustinus HOME

bke14.103r