1 | Trinitatem certe quaerimus, non quamlibet sed illam trinitatem quae deus est, verusque ac summus et solus deus. Exspecta ergo, quisquis haec audis: adhuc enim quaerimus, et talia quaerentem nemo iuste reprehendit si tamen in fide firmissimus quaerat quod aut nosse aut eloqui difficillimum est. Affirmantem vero cito iusteque reprehendit quisquis melius vel videt vel docet. Quaerite, inquit, dominum, et vivet anima vestra. Et ne quisquam se tamquam apprehendisse temere gaudeat: Quaerite, inquit, faciem eius semper. Et apostolus: Si quis se, inquit, putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum scire oporteat. Quisquis autem diligit deum, hic cognitus est ab illo. Nec sic quidem dixit, 'cognovit illum,' quae periculosa praesumptio est, sed, cognitus est ab illo. Sic et alibi cum dixisset: Nunc autem cognoscentes deum, statim corrigens, immo cogniti, inquit, a deo. Maximeque illo loco: Fratres, inquit, ego me ipsum non arbitror apprehendisse; unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis dei in Christo Iesu. Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus. Perfectionem in hac vita dicit non aliud quam ea quae retro sunt oblivisci et in ea quae ante sunt extendi secundum intentionem. Tutissima est enim quaerentis intentio donec apprehendatur illud quo tendimus et quo extendimur. Sed ea recta intentio est quae proficiscitur a fide. Certa enim fides utcumque inchoat cognitionem; cognitio vero certa non perficietur nisi post hanc vitam cum videbimus facie ad faciem. Hoc ergo sapiamus ut noverimus tutiorem esse affectum vera quaerendi quam incognita pro cognitis praesumendi. Sic ergo quaeramus tanquam inventuri, et sic inveniamus tamquam quaesituri. Cum enim consummaverit homo, tunc incipit. |
2 | De credendis nulla infidelitate dubitemus, de intellegendis nulla temeritate affirmemus; in illis auctoritas tenenda est, in his veritas exquirenda. Quod ergo ad istam questionem attinet credamus patrem et filium et spiritum sanctum esse unum deum, universae creaturae conditorem atque rectorem; nec patrem esse filium nec spiritum sanctum vel patrem esse vel filium, sed trinitatem relatarum ad invicem personarum et unitatem aequalis essentiae. Quaeramus hoc autem intellegere ab eo ipso quem intellegere volumus auxilium precantes, et quantum tribuitur quod intellegimus explicare tanta cura et sollicitudine pietatis ut etiam si aliquid aliud pro alio dicimus, nihil tamen dicamus indignum. Ut si quid verbi gratia de patre dicimus quod patri proprie non conveniat, aut filio conveniat aut spiritui sancto aut ipsi trinitati; et si quid de filio quod filio proprie non congruat, saltem congruat patri aut spiritui sancto aut trinitati; item si quid de spiritu sancto quod proprietatem spiritus sancti non doceat, non tamen alienum sit a patre aut a filio aut ab uno deo ipsa trinitate, veluti nunc cupimus videre utrum illa excellentissima caritas proprie spiritus sanctus sit. Quod si non est, aut pater est caritas aut filius aut ipsa trinitas quoniam resistere non possumus certissimae fidei et validissimae auctoritati scripturae dicentis: Deus caritas est. Non tamen debemus deviare sacrilego errore ut aliquid de trinitate dicamus quod non creatori sed creaturae potius conveniat aut inani cogitatione fingatur. |