1 | Quid est autem dilectio vel caritas quam tantopere scriptura divina laudat et praedicat nisi amor boni? Amor autem alicuius amantis est, et amore aliquid amatur. Ecce tria sunt, amans et quod amatur et amor. Quid est ergo amor nisi quaedam vita duo aliqua copulans vel copulari appetens, amantem scilicet et quod amatur? Et hoc etiam in extremis carnalibusque amoribus ita est. Sed ut aliquid purius et liquidius hauriamus, calcata carne ascendamus ad animum. Quid amat animus in amico nisi animum? Et illic igitur tria sunt, amans et quod amatur et amor. |