monumenta.ch > Augustinus > 9.13
Augustinus, De Trinitate, 8VIII 12 <<<     >>> X 14

Augustinus, De Trinitate, 8, IX 13

1 Quid enim est, quaeso, quod exardescimus cum audimus et legimus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nullam in quoquam dantes offensionem ut non reprehendatur ministerium nostrum, sed in omnibus commendantes nosmet ipsos ut dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in iactationibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in bonitate, in spiritu sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute dei, per arma iustitiae dextra et sinistra, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces, ut qui ignoramur et cognoscimur, quasi morientes et ecce vivimus, ut coerciti et non mortificati, ut tristes semper autem gaudentes, sicut egeni multos autem ditantes, tamquam nihil habentes et omnia possidentes?
2 Quid est quod accendimur in dilectione Pauli apostoli cum ista legimus, nisi quod credimus eum ita vixisse? Vivendum tamen sic esse dei ministris non de aliquibus auditum credimus, sed intus apud nos, vel potius supra nos in ipsa veritate conspicimus. Illum ergo quem sic vixisse credimus ex hoc quod videmus diligimus, et nisi hanc formam quam semper stabilem atque incommutabilem cernimus praecipue diligeremus, non ideo diligeremus illum quia eius vitam, cum in carne viveret, huic formae coaptatam et congruentem fuisse fide retinemus. Sed nescio quomodo amplius et in ipsius formae caritatem excitamur per fidem qua credimus vixisse sic aliquem, et spem qua nos quoque ita posse vivere qui homines sumus, ex eo quod aliqui homines ita vixerunt minime desperamus ut hoc et desideremus ardentius et fidentius precemur. Ita et ipsorum vitam facit a nobis diligi formae illius dilectio secundum quam vixisse creduntur, et illorum vita credita in eandem formam flagrantiorem excitat caritatem ut quanto flagrantius diligimus deum tanto certius sereniusque videamus, quia in deo conspicimus incommutabilem formam iustitiae secundum quam hominem vivere oportere iudicamus. Valet ergo fides ad cognitionem et ad dilectionem dei, non tamquam omnino incogniti aut omnino non dilecti, sed quo cognoscatur manifestius et quo firmius diligatur.
Augustinus HOME

bke14.100r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik