monumenta.ch > Augustinus > 7.11
Augustinus, De Trinitate, 8VII 10 <<<     >>> VIII 12

Augustinus, De Trinitate, 8, VII 11

1 Quapropter qui quaerunt deum per istas potestates quae mundo praesunt vel partibus mundi, auferuntur ab eo longeque iactantur non intervallis locorum sed diversitate affectuum; exterius enim conantur ire et interiora sua deserunt quibus interior est deus. Itaque, etiamsi aliquam sanctam caelitem potestatem vel audierint vel utcumque cogitaverint, facta magis eius appetunt quae humana miratur infirmitas: non imitantur pietatem qua divina requies comparatur. Malunt enim superbe hoc posse quod angelus quam devote hoc esse quod angelus. Non enim sanctus quisquam potestate sua gaudet, sed eius a quo habet posse, quidquid congruenter potest, et novit potentius esse coniungi omnipotenti pia voluntate quam propria voluntate posse, quod contremescant qui talia non possunt. Itaque ipse dominus Iesus Christus talia faciens ut mirantes doceret ampliora et temporalibus insolitis intentos atque suspensos ad aeterna atque interiora converteret: Venite, inquit, ad me qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam: tollite iugum meum super vos. Et non dixit: 'Discite a me quia triduanos mortuos suscito,' sed ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Potentior est enim et tutior solidissima humilitas quam ventosissima celsitudo. Et ideo sequitur dicens: Et invenietis requiem animabus vestris. Dilectio enim non inflatur, et deus dilectio est, et fideles in dilectione adquiescunt illi revocati ab strepitu qui foris est ad gaudia silentia. Ecce, deus dilectio est. Utquid imus et currimus in sublimia caelorum et ima terrarum quaerentes eum qui est apud nos, si nos esse velimus apud eum?
Augustinus HOME

bke14.99r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik