Augustinus, De Trinitate, 8, VI 9
1 | Redi ergo mecum et consideremus cur diligamus apostolum. Numquidnam propter humanam speciem quam notissimam habemus eo quod credimus eum hominem fuisse? Non utique; alioquin nunc non est quem diligamus quandoquidem homo ille iam non est; anima enim eius a corpore separata est. Sed id quod in illo amamus, etiam nunc vivere credimus; amamus enim animum iustum. Ex qua ergo generali aut speciali regula, nisi quia scimus et quid sit animus et quid sit iustus? Et animus quidem quid sit, non incongrue nos dicimus ideo nosse quia et nos habemus animum; neque enim umquam oculis vidimus et ex similitudine visorum plurium notionem generalem specialemve percepimus, sed potius, ut dixi, quia et nos habemus. Quid enim tam intime scitur seque ipsum esse sentit quam id quo etiam cetera sentiuntur, id est ipse animus? Nam et motus corporum quibus praeter nos alios vivere sentimus, ex nostra similitudine agnoscimus quia et nos ita movemus corpus vivendo sicut illa corpora moveri advertimus. Neque enim cum corpus vivum movetur, aperitur ulla via oculis nostris ad videndum animum, rem quae oculis videri non potest; sed illi moli aliquid inesse sentimus quale nobis inest ad movendam similiter molem nostram, quod est vita et anima. Neque quasi humanae prudentiae rationisque proprium est. Et bestiae quippe sentiunt vivere non tantum se ipsas, sed etiam invicem atque alterutrum et nos ipsos, nec animas nostras vident, sed ex motibus corporis idque statim et facillime quadam conspiratione naturali. Animum igitur cuiuslibet ex nostro novimus, et ex nostro credimus, quem non novimus. Non enim tantum sentimus animum, sed etiam scire possumus quid sit animus consideratione nostri; habemus enim animum. |
2 | Sed quid sit iustus unde novimus? Dixeramus enim apostolum nos non alia causa diligere nisi quod sit iustus animus. Novimus ergo et quid sit iustus sicut quid sit animus. Sed quid sit animus, ut dictum est, novimus ex nobis; inest enim animus nobis. Quid autem sit iustus, unde novimus si iusti non sumus? Quod si nemo novit quid sit iustus nisi qui iustus est, nemo diligit iustum nisi iustus; non enim potest diligere quem iustum esse credit ob hoc ipsum quia iustum esse credit, si quid sit iustus ignorat, secundum quod superius demonstravimus neminem diligere quod credit et non videt nisi ex aliqua regula notitiae generalis sive specialis. Ac per hoc, si non diligit iustum nisi iustus, quomodo volet quisque iustus esse qui nondum est? Non enim vult quisquam esse quod non diligit. Ut autem sit iustus qui nondum est, volet utique iustus esse; ut autem velit, diligit iustum. Diligit ergo iustum et qui nondum iustus est. Diligere autem iustum non potest, si quid sit iustus ignorat. Proinde novit quid sit iustus etiam qui nondum est. Ubi ergo novit? Num oculis vidit aut ullum corpus iustum velut album aut nigrum aut quadrum aut rotundum? Quis hoc dixerit? At oculis non vidit nisi corpora; iustus autem in homine non est nisi animus, et cum homo iustus dicitur ex animo, dicitur non ex corpore. Est enim quaedam pulchritudo animi iustitia qua pulchri sunt homines plerique etiam qui corpore distorti atque deformes sunt. Sicut autem animus non videtur oculis ita nec pulchritudo eius. Ubi ergo novit quid sit iustus qui nondum est atque, ut sit, diligit iustum? An signa quaedam per motum corporis emicant quibus ille aut ille homo esse iustus apparet? Sed unde novit illa signa esse animi iusti nesciens quid omnino sit iustus? Novit ergo. |
3 | Sed ubi novimus quid sit iustus, etiam cum iusti nondum sumus? Si extra quam nos novimus, in corpore aliquo novimus. Sed non est ista res corporis. In nobis igitur novimus quid sit iustus. Non enim alibi hoc invenio cum quaero ut hoc eloquar nisi apud me ipsum; et si interrogem alium quid sit iustus, apud se ipsum quaerit quid respondeat; et quisquis hinc verum respondere potuit apud se ipsum, quid responderet invenit. Et Carthaginem quidem cum eloqui volo, apud me ipsum quaero ut eloquar et apud me ipsum invenio phantasiam Carthaginis. Sed eam per corpus accepi, id est per corporis sensum, quoniam praesens in ea corpore fui et eam vidi atque sensi memoriaque retinui ut apud me invenirem de illa verbum cum eam vellem dicere. Ipsa enim phantasia eius in memoria mea verbum eius, non sonus iste trisyllabus cum Carthago nominatur vel etiam tacite nomen ipsum per spatia temporum cogitatur, sed illud quod in animo meo cerno cum hoc trisyllabum voce profero vel antequam proferam. Sic et Alexandriam cum eloqui volo, quam numquam vidi, praesto est apud me phantasma eius. Cum enim a multis audissem et credidissem magnam esse illam urbem sicut mihi narrari potuit, finxi animo imaginem eius quam potui, et hoc est apud me verbum eius cum eam volo dicere antequam voce quinque syllabas proferam, quod nomen eius fere omnibus notum est. Quam tamen imaginem si ex animo meo proferre possem ad oculos hominum qui Alexandriam noverunt, profecto aut omnes dicerent; 'Non est ipsa,' aut si dicerent: 'Ipsa est,' multum mirarer atque ipsam intuens in animo meo, id est imaginem quasi picturam eius, ipsam tamen esse nescirem, sed eis crederem qui visam tenerent. Non autem ita quaero quid sit iustus, nec ita invenio nec ita intueor cum id eloquor, nec ita probor cum audior, nec ita probo cum audio, quasi tale aliquid oculis viderim aut ullo corporis sensu didicerim aut ab eis qui ita didicissent audierim. Cum enim dico et sciens dico: 'Iustus est animus qui scientia atque ratione in vita ac moribus sua cuique distribuit,' non aliquam rem absentem cogito sicut Carthaginem aut fingo, ut possum, sicut Alexandriam, sive ita sit sive non ita; sed praesens quiddam cerno et cerno apud me, etsi non sum ipse quod cerno, et multi si audiant approbabunt. Et quisquis me audit atque scienter approbat apud se et ipse hoc idem cernit, etiamsi non sit et ipse quod cernit. Iustus vero cum id dicit, id quod ipse est cernit et dicit. Et ubi etiam ipse cernit nisi apud se ipsum? Sed hoc mirum non est; ubi enim se ipsum cerneret nisi apud se ipsum? |
4 | Illud mirabile ut apud se animus videat quod alibi nusquam vidit, et verum videat, et ipsum verum iustum animum videat, et sit ipse animus et non sit iustus animus quem apud se ipsum videt. Num est alius animus iustus in animo nondum iusto? Aut si non est, quem ibi videt cum videt et dicit quid sit animus iustus, nec alibi quam in se videt, cum ipse non sit animus iustus? An illud quod videt veritas est interior praesens animo qui eam valet intueri? Neque omnes valent, et qui intueri valent hoc etiam quod intuentur non omnes sunt, hoc est non sunt etiam ipsi iusti animi sicut possunt videre ac dicere quid sit iustus animus. Quod unde esse poterunt nisi inhaerendo eidem ipsi formae quam intuentur ut inde formentur et sint iusti animi, non tantum cernentes et dicentes iustum esse animum 'qui scientia atque ratione in vita ac moribus sua cuique distribuit,' sed etiam ut ipsi iuste vivant iusteque morati sint sua cuique distribuendo ut nemini quidquam debeant nisi ut invicem diligant? Et unde inhaeretur illi formae nisi amando? Cur ergo alium diligimus quem credimus iustum et non diligimus ipsam formam ubi videmus quid sit iustus animus, ut et nos iusti esse possimus? An vero nisi et istam diligeremus, nullo modo eum diligeremus quem ex ista diligimus, sed dum iusti non sumus, minus eam diligimus quam ut iusti esse valeamus? Homo ergo qui creditur iustus, ex ea forma et veritate diligitur quam cernit et intellegit apud se ille qui diligit; ipsa vero forma et veritas non est quomodo aliunde diligatur. Neque enim invenimus aliquid tale praeter ipsam ut eam, cum incognita est, credendo diligamus ex eo quod iam tale aliquid novimus. Quidquid enim tale aspexeris ipsa est, et non est quidquam tale quoniam sola ipsa talis est qualis ipsa est. Qui ergo amat homines, aut quia iusti sunt aut ut iusti sint amare debet. Sic enim et se ipsum amare debet aut quia iustus est aut ut iustus sit; sic enim diligit proximum tamquam se ipsum sine ullo periculo. Qui enim aliter se diligit, iniuste se diligit quoniam se ad hoc diligit ut sit iniustus, ad hoc ergo ut sit malus, ac per hoc iam non se diligit: Qui enim diligit iniquitatem odit animam suam. |