1 | Quamobrem quoniam trinitatis aeternitatem et aequalitatem et unitatem quantum datur intellegere cupimus, prius autem quam intellegamus credere debemus vigilandumque nobis est ne ficta sit fides nostra. Eadem quippe trinitate fruendum est ut beate viviamus; si autem falsum de illa crediderimus, inanis erit spes et non casta caritas. Quomodo igitur eam trinitatem quam non novimus credendo diligimus? An secundum specialem generalemve notitiam, secundum quam diligimus apostolum Paulum? Qui etiam si non ea facie fuit quae nobis occurrit de illo cogitantibus, et hoc penitus ignoramus, novimus tamen quid sit homo. Ut enim longe non eamus, hoc sumus, et illum hoc fuisse et animam eius corpori copulatam mortaliter vixisse manifestum est. Hoc ergo de illo credimus quod invenimus in nobis iuxta speciem vel genus quo humana omnis natura pariter continetur. |
2 | Quid igitur de illa excellentia trinitatis sive specialiter sive generaliter novimus, quasi multae sint tales trinitates quarum aliquas experti sumus, ut per regulam similitudinis impressam vel specialem vel generalem notitiam illam quoque talem esse credamus atque ita rem quam credimus et nondum novimus ex parilitate rei quam novimus diligamus? Quod utique non ita est. An quemadmodum diligimus in domino Iesu Christo quod resurrexit a mortuis, quamvis inde neminem umquam resurrexisse viderimus, ita trinitatem quam non videmus et qualem nullam umquam vidimus, possumus credendo diligere? Sed quid sit vivere et quid sit mori utique scimus quia et vivimus et mortuos ac morientes aliquando vidimus atque experti sumus. Quid est autem aliud resurgere nisi reviviscere, id est ex morte ad vitam redire? Cum ergo dicimus et credimus esse trinitatem, novimus quid sit trinitas quia novimus quid sint tria; sed hoc non diligimus. Nam id, ubi volumus, facile habemus, ut alia omittam vel micando digitis tribus. An vero diligimus non quod omnis trinitas sed quod trinitas deus? Hoc ergo diligimus in trinitate, quod deus est. Sed deum nullum alium vidimus aut novimus quia unus est deus, ille solus quem nondum vidimus et credendo diligimus. Sed ex qua rerum notarum similitudine vel comparatione credamus, quo etiam nondum notum deum diligamus, hoc quaeritur. |