monumenta.ch > Augustinus > 5. 7
Augustinus, De Trinitate, 8IV 7 <<<     >>> V 8

Augustinus, De Trinitate, 8, V 7

1 Secundum hanc notitiam cogitatio nostra informatur cum credimus pro nobis deum hominem factum ad humilitatis exemplum et ad demonstrandam erga nos dilectionem dei. Hoc enim nobis prodest credere et firmum atque inconcussum corde retinere, humilitatem qua natus est deus ex femina et a mortalibus per tantas contumelias perducuts ad mortem summum esse medicamentum quo superbiae nostrae sanaretur tumor et altum sacramentum quo peccati vinculum solveretur. Sic et virtutem miraculorum et ipsius resurrectionis eius, quoniam novimus quid sit omnipotentia, de omnipotente deo credimus et secundum species et genera rerum vel natura insita vel experientia collecta de factis huiuscemodi cogitamus ut non ficta sit fides nostra. Neque enim novimus faciem virginis Mariae ex qua ille a viro intacta neque in ipso partu corrupta mirabiliter natus est; nec quibus membrorum lineamentis fuerit Lazarus nec Bethaniam nec sepulcrum lapidemque illum quem removeri iussit cum eum resuscitaret vidimus; nec monumentum novum excisum in petra unde ipse resurrexit; nec montem Oliveti unde ascendit in caelum; neque omnino scimus quicumque ista non vidimus an ita sint ut ea cogitamus; immo vero probabilius existimamus ita non esse. Namque cum alicuius facies vel loci vel hominis vel cuiuslibet corporis eadem occurrerit oculis nostris quae occurrebat animo cum eam priusquam videremus cogitabamus, non parvo miraculo movemur ita raro et paene numquam accidit; et tamen ea firmissime credimus quia secundum specialem generalemque notitiam quae certa nobis est cogitamus. Credimus enim dominum Iesum Christum natum de virgine quae Maria vocabatur. Quid sit autem virgo et quid sit nasci et quid sit nomen proprium non credimus, sed prorsus novimus. Utrum autem illa facies Mariae fuerit, quae occurrerit animo, cum ista loquimur aut recordamur, nec novimus omnino nec credimus. Itaque hic salva fide licet dicere: 'Forte talem habebat faciem, forte non talem'; 'Forte' autem 'de virgine natus est Christus,' nemo salva fide Christiana dixerit.
Augustinus HOME

bke14.96r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik