1 | Sed dilectione standum est ad illud et inhaerendum illi ut praesente perfruamur a quo sumus, quo absente nec esse possemus. Cum enim per fidem adhuc ambulamus non per speciem, nondum utique videmus deum, sicut idem ait facie ad faciem. Quem tamen nisi iam nunc diligamus, numquam videbimus. Sed quis diligit quod ignorat? Sciri enim aliquid et non diligi potest; diligi autem quod nescitur, quaero utrum possit, quia si non potest, nemo diligit deum antequam sciat. Et quid est deum scire nisi eum mente conspicere firmeque percipere? Non enim corpus est, ut carneis oculis inquiratur. |
2 | Sed et priusquam valeamus conspicere atque percipere deum sicut conspici et percipi potest, quod mundis cordibus licet: Beati enim mundi cordes, quia ipsi deum videbunt, nisi per fidem diligatur, non poterit cor mundari quo ad eum videndum sit aptum et idoneum. Ubi sunt enim illa tria propter quae in animo aedificanda omnium divinorum librorum machinamenta consurgunt, fides, spes, caritas, nisi in animo credente quod nondum videt et sperante atque amante quod credit? Amatur ergo et quod ignoratur sed tamen creditur. Nimirum autem cavendum est ne credens animus id quod non videt fingat sibi aliquid quod non est et speret diligatque quod falsum est. Quod si fit, non erit caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, qui finis praecepti est, sicut idem apostolus dicit. |