monumenta.ch > Augustinus > 3. 5
Augustinus, De Trinitate, 8III 4 <<<     >>> IV 6

Augustinus, De Trinitate, 8, III 5

1 Quapropter nulla essent mutabilia bona nisi esset incommutabile bonum. Cum itaque audis bonum hoc et bonum illud quae possunt alias dici etiam non bona, si potueris sine illis quae participatione boni bona sunt perspicere ipsum bonum cuius participatione bona sunt (simul enim et ipsum intellegis, cum audis hoc aut illud bonum), si ergo potueris illis detractis per se ipsum perspicere bonum, perspexeris deum. Et si amore inhaeseris, continuo beatificaberis. Pudeat autem, cum alia non amentur nisi quia bona sunt, eis inhaerendo non amare bonum ipsum unde bona sunt. Illud etiam quod animus tantum quia est animus, etiam nondum eo modo bonus quo se convertit ad incommutabile bonum, sed, ut dixi, tantum animus, cum ita nobis placet ut eum omni etiam luci corporeae, cum bene intellegimus, praeferamus, non in se ipso nobis placet sed in illa arte qua factus est. Inde enim approbatur factus ubi videtur fuisse faciendus. Haec est veritas et simplex bonum; non enim est aliud aliquid quam ipsum bonum ac per hoc etiam summum bonum. Non enim minui vel augeri bonum potest nisi quod ex alio bono bonum est.
2 Ad hoc se igitur animus convertit ut bonus sit, a quo habet ut animus sit. Tunc ergo voluntas naturae congruit ut perficiatur in bono animus, cum illud bonum diligitur conversione voluntatis unde est et illud quod non amittitur nec aversione voluntatis. Avertendo enim se a summo bono amittit animus ut sit bonus animus; non autem amittit ut sit animus, cum et hoc iam bonum sit corpore melius. Hoc ergo amittit voluntas quod voluntas adipiscitur; iam enim erat animus qui converti ad id vellet a quo erat; qui autem vellet esse antequam esset, nodum erat. Et hoc est bonum nostrum ubi videmus utrum esse debuerit aut debeat quidquid esse debuisse aut debere comprehendimus, et ubi videmus esse non potuisse, nisi esse debuisset, quidquid etiam quomodo esse debuerit non comprehendimus. Hoc ergo bonum non longe positum est ab unoquoque nostrum. In illo enim vivimus et movemur et sumus.
Augustinus HOME

bke14.95r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik