monumenta.ch > Augustinus > 3. 4
Augustinus, De Trinitate, 8II 3 <<<     >>> III 5

Augustinus, De Trinitate, 8, III 4

1 Ecce iterum vide si potes. Non amas certe nisi bonum, quia bona est terra altitudine montium et temperamento collium et planitie camporum, et bonum praedium amoenum ac fertile, et bona domus paribus membris disposita et ampla et lucida, et bona animalia animata corpora, et bonus aer modestus et salubris, et bonus cibus suavis atque aptus valetudini, et bona valetudo sine doloribus et lassitudine, et bona facies hominis dimensa pariliter et affecta hilariter et luculente colorata, et bonus animus amici consensionis dulcedine et amoris fide, et bonus vir iustus, et bonae divitiae quia facile expediunt, et bonum caelum cum sole et luna et stellis suis, et boni angeli sancta oboedientia, et bona locutio suaviter docens et congruenter movens audientem, et bonum carmen canorum numeris et sententiis grave. Quid plura et plura? Bonum hoc et bonum illud. Tolle hoc et illud, et vide ipsum bonum si potes; ita deum videbis, non alio bono bonum, sed bonum omnis boni. Neque enim in his omnibus bonis, vel quae commemoravi vel quae alia cernuntur sive cogitantur, diceremus aliud alio melius cum vere iudicamus, nisi esset nobis impressa notio ipsius boni secundum quod et probaremus aliquid et aliud alii praeponeremus. Sic amandus est deus, non hoc et illud bonum, sed ipsum bonum; quaerendum enim bonum animae, non cui supervolitet iudicando, sed cui haereat amando, et quid hoc nisi deus? Non bonus animus aut bonus angelus aut bonum caelum, sed bonum bonum.
2 Sic enim forte facilius advertitur quid velim dicere. Cum enim audio verbi gratia quod dicitur animus bonus, sicut duo verba sunt ita ex eis verbis duo quaedam intellego, aliud quo animus est, aliud quo bonus. Et quidem ut animus esset, non egit ipse aliquid; non enim iam erat qui ageret ut esset. Ut autem sit bonus animus, video agendum esse voluntate, non quia id ipsum quo animus est non est aliquid boni (nam unde iam dicitur et verissime dicitur corpore melior?), sed ideo nondum dicitur bonus animus quia restat ei actio voluntatis qua sit praestantior. Quam si neglexerit, iure culpatur recteque dicitur non bonus animus; distat enim ab eo qui hoc agit, et quia ille laudabilis, profecto iste qui hoc non agit vituperabilis est. Cum vero agit hoc studio et fit bonus animus, nisi se ad aliquid convertat quod ipse non est, non potest hoc assequi. Quo se autem convertit ut fiat bonus animus nisi ad bonum, cum hoc amat et appetit et adipiscitur? Unde se si rursus avertat fiatque non bonus, hoc ipso quod se avertit a bono, nisi maneat in se illud bonum unde se avertit, non est quo se iterum, si voluerit emendare, convertat.
Augustinus HOME

bke14.94v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik