monumenta.ch > Augustinus > 4. 9
Augustinus, De Trinitate, 7IV 8 <<<     >>> V 10

Augustinus, De Trinitate, 7, IV 9

1 Quid igitur restat? An ut fateamur loquendi necessitate parta haec vocabula cum opus esset copiosa disputatione adversus insidias vel errores haereticorum? Cum enim conaretur humana inopia loquendo proferre ad hominum sensus quod in secretario mentis pro captu tenet de domino deo creatore suo sive per piam fidem sive per qualemcumque intellegentiam, timuit dicere tres essentias ne intellegeretur in illa summa aequalitate ulla diversitas. Rursus non esse tria quaedam non poterat dicere, quod Sabellius quia dixit in haeresim lapsus est. Certissime quippe et de scripturis cognoscitur quod pie credendum est, et aspectu mentis indubitata perceptione perstringitur et patrem esse et filium esse et spiritum sanctum, nec eundem filium esse qui pater est nec spiritum sanctum eundem patrem esse vel filium. Quaesivit quid tria diceret et dixit substantias sive personas, quibus nominibus non diversitatem intellegi voluit sed singularitatem noluit ut non solum ibi unitas intellegatur ex eo quod dicitur una essentia, sed et trinitas ex eo quod dicuntur tres substantiae vel personae. Nam si hoc est deo esse quod subsistere, ita non erant dicendae tres substantiae ut non dicuntur tres essentiae, quemadmodum quia hoc est deo esse quod sapere sicut non tres essentias ita nec tres sapientias dicimus. Sic enim quia hoc illi est deum esse quod est esse, tam tres essentias quam tres deos dici fas non est. Si autem aliud est deo esse, aliud subsistere, sicut aliud deo esse, aliud patrem esse vel dominum esse (quod enim est ad se dicitur, pater autem ad filium et dominus ad servientem creaturam dicitur; relative ergo subsistit sicut relative gignit et relative dominatur), ita iam substantia non erit substantia quia relativum erit. Sicut enim ab eo quod est esse appellatur essentia, ita ab eo quod est subsistere substantiam dicimus. Absurdum est autem ut substantia relative dicatur; omnis enim res ad se ipsam subsistit. Quanto magis deus
Augustinus HOME

bke14.89v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik