monumenta.ch > Augustinus > 3. 6
Augustinus, De Trinitate, 7III 5 <<<     >>> IV 7

Augustinus, De Trinitate, 7, III 6

1 Spiritus quoque sanctus sive sit summa caritas utrumque coniungens nosque subiungens, quod ideo non indigne dicitur quia scriptum est: Deus caritas est, quomodo non est etiam ipse sapientia cum sit lumen, quoniam deus lumen est? Sive alio modo essentia spiritus sancti singillatim ac proprie nominanda est, quoniam deus est utique lumen est, et quoniam lumen est utique sapientia est. Deum autem esse spiritum sanctum scriptura clamat apud apostolum qui dicit: Nescitis quia templum dei estis? Statimque subiecit: Et spiritus dei habitat in vobis. Deus enim habitat in templo suo. Non enim tamquam minister habitat spiritus dei in templo dei cum alio loco evidentius dicat: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est spiritus sancti quem habetis a deo et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno. Glorificate ergo deum in corpore vestro.
2 Quid est autem sapientia nisi lumen spiritale et incommutabile? Est enim et sol iste lumen sed corporale; est et spiritalis creatura lumen sed non incommutabile. Lumen ergo pater, lumen filius, lumen spiritus sanctus; simul autem non tria lumina sed unum lumen. Et ideo sapientia pater, sapientia filius, sapientia spiritus sanctus; et simul non tres sapientiae, sed una sapientia; et quia hoc est ibi esse quod sapere, una essentia pater et filius et spiritus sanctus. Nec aliud est ibi esse quam deum esse. Unus ergo deus pater et filius et spiritus sanctus.
Augustinus HOME

bke14.87v