monumenta.ch > Augustinus > 3. 5
Augustinus, De Trinitate, 7III 4 <<<     >>> III 6

Augustinus, De Trinitate, 7, III 5

1 Propterea igitur cum pronuntiatur in scripturis aut enarratur aliquid de sapientia, sive dicente ipsa sive cum de illa dicitur, filius nobis potissimum insinuatur. Cuius imaginis exemplo et nos non discedamus a deo quia et nos imago dei sumus, non quidem aequalis, facta quippe a patre per filium, non nata de patre sicut illa; et nos quia inluminamur lumine, illa vero quia lumen inluminans, et ideo illa sine exemplo nobis exemplum est. Neque enim imitatur praecedentem aliquem ad patrem a quo numquam est omnino separabilis quia id ipsum est quod ille de quo est. Nos autem nitentes imitamur manentem et sequimur stantem et in ipso ambulantes tendimus ad ipsum quia factus est nobis via temporalis per humilitatem quae mansio nobis aeterna est per divinitatem. Quoniam quippe spiritibus mundis intellectualibus qui superbia non lapsi sunt in forma dei et deo aequalis et deus praebet exemplum, ut se idem exemplum redeundi etiam lapso praeberet homini qui propter immunditiam peccatorum poenamque mortalitatis deum videre non poterat semet ipsum exinanivit non mutando divinitatem suam sed nostram mutabilitatem assumendo, et formam servi accipiens venit ad nos in hunc mundum qui in hoc mundo erat quia mundus per eum factus est ut exemplum sursum videntibus deum, exemplum deorsum mirantibus hominem, exemplum sanis ad permanendum, exemplum infirmis ad convalescendum, exemplum morituris ad non timendum, exemplum mortuis ad resurgendum esset, in omnibus ipse primatum tenens. Quia enim homo ad beatitudinem sequi non debebat nisi deum et sentire non poterat deum, sequendo deum hominem factum sequeretur simul et quem sentire poterat et quem sequi debebat. Amemus ergo eum et inhaereamus illi caritate diffusa in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Non igitur mirum si propter exemplum quod nobis ut reformemur ad imaginem dei praebet imago aequalis patri, cum de sapientia scriptura loquitur, de filio loquitur quem sequimur vivendo sapienter, quamvis et pater sit sapientia sicut lumen et deus.
Augustinus HOME

bke14.87r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik