1 | Cur ergo in scripturis nusquam fere de sapientia quidquam dicitur nisi ut ostendatur a deo genita vel creata? Genita scilicet per quam facta sunt omnia; creata vero vel facta sicut in hominibus cum ad eam quae non creata et facta sed genita est convertuntur et inlustrantur; in ipsis enim fit aliquid quod vocetur eorum sapientia; vel illud scripturis praenuntiantibus aut narrantibus quod verbum caro factum est et habitavit in nobis; hoc modo enim Christus facta sapientia est quia factus est homo. An propterea non loquitur in illis libris sapientia vel de illa dicitur aliquid nisi quod eam de deo natam ostendat aut factam, quamvis sit et pater ipsa sapientia, quia illa nobis sapientia commendanda erat et imitanda cuius imitatione formamur? Pater enim eam dicit ut verbum eius sit, non quomodo profertur ex ore verbum sonans aut ante pronuntiationem cogitatur (spatiis enim temporum hoc completur, illud autem aeternum est), et inluminando dicit nobis et de se et de patre quod dicendum est hominibus. Ideoque ait: Nemo novit filium nisi pater, et nemo novit patrem nisi filius et cui voluerit filius revelare quia per filium revelat pater, id est per verbum suum. Si enim hoc verbum quod nos proferimus temporale et transitorium et se ipsum ostendit et illud de quo loquimur, quanto magis verbum dei per quod facta sunt omnia, quod ita ostendit patrem sicuti est pater quia et ipsum ita est, et hoc est quod pater secundum quod sapientia est et essentia? Nam secundum quod verbum non hoc est quod pater quia verbum non est pater, et verbum relative dicitur sicut filius quod utique non pater. |
2 | Et ideo Christus virtus et sapientia dei quia de patre virtute et sapientia etiam ipse virtus et sapientia est sicut lumen de patre lumine et fons vitae apud deum patrem utique fontem vitae. Quoniam apud te, inquit, fons vitae, in lumine tuo videbimus lumen, quia sicut pater habet vitam in semet ipso, sic dedit filio vitam habere in semet ipso; et erat lumen verum quod inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et lumen hoc verbum erat apud deum, sed et deus erat verbum. Deus autem lumen est, et tenebrae in eo non sunt ullae; lumen vero non corporale sed spiritale, neque ita spiritale ut inluminatione factum sit quemadmodum dictum est apostolis: Vos estis lumen mundi, sed lumen quod inluminat omnem hominem, ea ipsa et summa sapientia deus unde nunc agimus. Sapientia ergo filius de sapientia patre sicut lumen de lumine et deus de deo ut et singulus pater lumen et singulus filius lumen, et singulus pater deus et singulus filius deus; ergo et singulus pater sapientia et singulus filius sapientia. Et sicut utrumque simul unum lumen et unus deus, sic utrumque una sapientia. Sed filius factus est nobis sapientia a deo et iustitia et sanctificatio quia temporaliter nos ad illum convertimur, id est ex aliquo tempore, ut cum illo maneamus in aeternum. Et ipse ex quodam tempore verbum caro factum est et habitavit in nobis. |