monumenta.ch > Augustinus > 2. 3
Augustinus, De Trinitate, 7I 2 <<<     >>> III 4

Augustinus, De Trinitate, 7, II 3

1 Pater igitur et filius simul una essentia et una magnitudo et una veritas et una sapientia. Sed non pater et filius simul ambo unum verbum quia non simul ambo unus filius. Sicut enim filius ad patrem refertur, non ad se ipsum dicitur, ita et verbum ad eum cuius verbum est refertur cum dicitur verbum. Eo quippe filius quo verbum et eo verbum quo filius. Quoniam igitur pater et filius simul non utique unus filius, consequens est ut pater et filius simul non ambo unum verbum. Et propterea non eo verbum quo sapientia quia verbum non ad se dicitur sed tantum relative ad eum cuius verbum est sicut filius ad patrem; sapientia vero eo quo essentia. Et ideo quia una essentia, una sapientia. Quoniam vero et verbum sapientia est, sed non eo verbum quo sapientia (verbum enim relative, sapientia essentialiter intellegitur), id dici accipiamus cum dicitur verbum ac si dicatur nata sapientia, ut sit et filius et imago. Et haec duo cum dicuntur, id est 'nata sapientia,' in uno eorum eo quod est 'nata' et verbum et imago et filius intellegatur, et in his omnibus nominibus non ostendatur essentia quia relative dicuntur; at in altero quod est 'sapientia,' quoniam et ad se dicitur (se ipsa enim sapiens est), etiam essentia demonstretur et hoc eius esse quod sapere. Unde pater et filius simul una sapientia quia una essentia, et singillatim sapientia de sapientia sicut essentia de essentia. Quapropter non quia pater non est filius et filius non est pater, aut ille ingenitus, ille autem genitus, ideo non una essentia quia his nominibus relativa eorum ostenduntur. Uterque autem simul una sapientia et una essentia ubi hoc est esse quod sapere; non autem simul uterque verbum aut filius quia non hoc est esse quod verbum esse aut filium esse sicut iam satis ostendimus ista relative dici.
Augustinus HOME

bke14.86r