1 | Iam nunc quaeramus diligentius quantum dat deus quod paulo ante distulimus, utrum et singula quaeque in trinitate persona possit et per se ipsam non cum ceteris duabus dici deus aut magnus aut sapiens aut verus aut omnipotens aut iustus et si quid aliud de deo dici potest, non relative sed ad se ipsum, an vero non dicantur ista nisi cum trinitas intellegitur. Hoc enim quaestionem facit quia scriptum est: Christum dei virtutem et dei sapientiam, utrum ita sit pater sapientiae atque virtutis suae ut hac sapientia sapiens sit quam genuit et hac virtute potens quam genuit, et quia semper potens et sapiens, semper genuit virtutem et sapientiam. Dixeramus enim si ita est cur non et magnitudinis suae pater sit qua magnus est et bonitatis qua bonus et iustitiae qua iustus et alia si qua sunt. Aut si haec omnia pluribus vocabulis in eadem sapientia et virtute intelleguntur ut ea sit magnitudo quae virtus, ea bonitas quae sapientia, et ea rursus sapientia quae virtus sicut iam tractavimus, meminerimus cum aliquid horum nomino sic accipiendum esse ac si omnia commemorem. |
2 | Quaeritur ergo an pater etiam singulus sit sapiens atque ipsa sibi ipse sapientia, an ita sit sapiens quomodo dicens. Verbo enim quod genuit dicens est, non verbo quod profertur et sonat et transit, sed verbo quod erat apud deum et deus erat verbum et omnia per ipsum facta sunt, verbo aequali sibi quo semper atque incommutabiliter dicit se ipsum. Non est enim ipse verbum sicut nec filius nec imago. Dicens autem (exceptis illis temporalibus vocibus dei quae in creatura fiunt, nam sonant et transeunt), dicens ergo illo coaeterno verbo non singulus intellegitur sed cum ipso verbo sine quo non est utique dicens. Itane et sapiens sicut dicens ut ita sit sapientia sicut verbum et hoc sit verbum esse quod est esse sapientiam, hoc etiam esse virtutem ut virtus et sapientia et verbum idem sit et relative dicatur sicut filius et imago, atque ille non singulus potens vel sapiens sed cum ipsa virtute atque sapientia quam genuit sicut non singulus dicens sed eo verbo et cum eo verbo quod genuit, atque ita magnus ea et cum ea magnitudine quam genuit? Et si non alio magnus, alio deus, sed eo magnus quo deus quia non aliud illi est magnum esse, aliud deum esse, consequens est ut nec deus singulus sed ea et cum ea deitate quam genuit ut sic sit filius deitas patris sicut sapientia et virtus patris et sicuti est verbum et imago patris. Et quia non aliud illi est esse, aliud deum esse, ita sit etiam essentia patris filius sicuti est verbum et imago eius. Ac per hoc etiam excepto eo quod pater est non sit aliquid pater nisi quia est ei filius ut non tantum id quod dicitur pater (quod manifestum est eum non ad se ipsum sed ad filium relative dici et ideo patrem quia est ei filius), sed omnino ut sit quod ad se ipsum est ideo sit quia genuit essentiam suam. Sicut enim magnus est non nisi ea quam genuit magnitudine, ita et est non nisi ea quam genuit essentia quia non aliud est illi esse, aliud magnum esse. Itane igitur pater est essentiae suae sicut pater est magnitudinis suae, sicut pater est virtutis et sapientiae suae? Eadem quippe eius magnitudo quae virtus et eadem essentia quae magnitudo. |