1 | Cum itaque tantus est solus pater vel solus filius vel solus spiritus sanctus quantus est simul pater et filius et spiritus sanctus, nullo modo triplex dicendus est. Corpora quippe adiunctione sua crescunt. Quamvis enim qui adhaeret uxori suae unum corpus sit, maius tamen corpus fit quam si solius viri esset aut solius uxoris. In rebus autem spiritalibus cum minor maiori adhaeret sicut creatura creatori, illa fit maior quam erat, non ille. In his enim quae non mole magna sunt hoc est maius esse quod est melius esse. Melior fit autem spiritus alicuius creaturae cum adhaeret creatori quam si non adhaereat, et ideo etiam maior quia melior. Qui ergo adhaeret domino unus spiritus est, sed tamen dominus non ideo fit maior quamvis fiat ille qui domino adhaeret. In ipso igitur deo cum adhaeret aequali patri filius aequalis aut spiritus sanctus patri et filio aequalis, non fit maior deus quam singuli eorum quia non est quo crescat illa perfectio. Perfectus autem sive pater sive filius sive spiritus sanctus, et perfectus deus pater et filius et spiritus sanctus, et ideo trinitas potius quam triplex. |