monumenta.ch > Augustinus > 7. 9
Augustinus, De Trinitate, 6VII 8 <<<     >>> VIII 9

Augustinus, De Trinitate, 6, VII 9

1 Nec quoniam trinitas est ideo triplex putandus est; alioquin minor erit pater solus aut filius solus quam simul pater et filius – quamquam non invenitur quomodo dici possit aut pater solus aut filius solus cum semper atque inseparabiliter et ille cum filio sit et ille cum patre, non ut ambo sint pater aut ambo filius, sed quia semper in invicem neuter solus. Quia vero dicimus et deum solum ipsam trinitatem, quamvis semper sit cum spiritibus et animabus sanctis, sed solum dicimus quod deus est quia non et illi cum illo deus sunt, ita solum patrem dicimus patrem, non quia separatur a filio, sed quia non simul ambo pater est.
Augustinus HOME

bke14.81r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik