1 | Unde ergo maior pater? Si enim maior, magnitudine maior. Cum autem magnitudo eius filius sit, nec ille utique maior est eo qui se genuit, nec ille maior est ea magnitudine qua magnus est; ergo aequalis. Nam unde aequalis si non eo quo est cui non est aliud esse et aliud magnum esse? Aut si aeternitate pater maior est, non est aequalis filius quacumque re. Unde enim aequalis? Si magnitudine dixeris, non est par magnitudo quae minus aeterna est, atque ita cetera. An forte in virtute aequalis est, in sapientia vero non est aequalis? Sed quomodo est aequalis virtus quae minus sapit? An in sapientia aequalis est, in virtute autem non est aequalis? Sed quomodo aequalis sapientia quae minus potens est? Restat itaque ut, si in ulla re aequalis non est, non sit aequalis. At scriptura clamat: Non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. Cogitur ergo quivis adversarius veritatis qui modo tenetur auctoritate apostolica in qualibet vel una re aequalem deo filium confiteri. Eligat quam voluerit. Hinc ei ostendetur in omnibus esse aequalem quae de substantia eius dicuntur. |