monumenta.ch > Augustinus > 3. 4
Augustinus, De Trinitate, 6II 3 <<<     >>> III 5

Augustinus, De Trinitate, 6, III 4

1 Et nescio utrum inveniatur in scripturis dictum 'unum sunt' quorum est diversa natura. Si autem et aliqua plura eiusdem naturae sint et diversa sentiant, non sunt unum in quantum diversa sentiunt. Nam si iam unum essent ex eo quod homines erant, non diceret: Ut sint unum sicut et nos unum cum suos discipulos patri commendaret. At vero Paulus et Apollo quia et ambo homines et idem sentiebant: Qui plantat, inquit, et qui rigat unum sunt. Cum ergo sic dicitur unum ut non addatur quid unum et plura unum dicantur, eadem natura atque essentia non dissidens neque dissentiens significatur. Cum vero additur quid unum, potest aliquid significari ex pluribus unum factum quamvis diversis natura. Sicut anima et corpus non sunt utique unum (quid enim tam diversum?), nisi addatur aut subintellegatur quid unum, id est unus homo aut unum an
Augustinus HOME

bke14.78v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik