Augustinus, De Trinitate, 6, II 3
1 | Sed si non dicitur in se ipso nisi quod ad filium dicitur, id est pater vel genitor vel principium eius, si etiam gignens ei quod de se gignit consequenter principium est, quidquid autem aliud dicitur cum filio dicitur vel potius in filio, sive magnus ea magnitudine quam genuit, sive iustus ea iustitia quam genuit, sive bonus ea bonitate quam genuit, sive potens ea potentia vel virtute quam genuit, sive sapiens ea sapientia quam genuit – magnitudo autem ipsa non dicitur pater sed magnitudinis generator; filius vero sicut in se ipso dicitur filius, quod non cum patre dicitur sed ad patrem, non sic et in se ipso magnus sed cum patre cuius ipse magnitudo est; sic et sapiens cum patre dicitur cuius ipse sapientia est, sicut ille sapiens cum filio quia ea sapientia sapiens est quam genuit – quidquid ergo ad se dicuntur, non dicitur alter sine altero, id est quidquid dicuntur quod substantiam eorum ostendat, ambo simul dicuntur. |
2 | Si haec ita sunt, iam ergo nec deus est pater sine filio nec filius deus sine patre, sed ambo simul deus. Et quod dictum est: In principio erat verbum, in patre erat verbum intellegitur. Aut si in principio sic dictum est ac si diceretur 'ante omnia,' quod sequitur: Et verbum erat apud deum, verbum quidem solus filius accipitur, non simul pater et filius tamquam ambo unum verbum. Sic enim verbum quomodo imago; non autem pater et filius simul ambo imago, sed filius solus imago patris quemadmodum et filius; non enim ambo simul filius. Quod vero adiungitur: Et verbum erat apud deum, multum est ut sic intellegatur: verbum, quod solus est filius, erat apud deum, quod non solus est pater, sed pater et filius simul deus. |
3 | Sed quid mirum si in duabus quibusdam rebus longe inter se diversis potest hoc dici? Quid enim tam diversum quam animus et corpus? Potest tamen dici animus erat apud hominem, id est in homine, cum animus non sit corpus, homo autem animus simul et corpus sit. Ut etiam quod consequenter scriptum est: Et deus erat verbum, sic intellegatur, verbum quod non est pater deus erat simul cum patre. Itane ergo dicimus ut pater sit generator magnitudinis, hoc est generator virtutis vel generator sapientiae suae, filius autem magnitudo, virtus et sapientia; deus vero magnus, omnipotens, sapiens, ambo simul? Quomodo ergo deus de deo, lumen de lumine? Non enim simul ambo deus de deo, sed solus filius de deo, scilicet patre; nec ambo simul lumen de lumine, sed solus filius de lumine patre. Nisi forte ad insinuandum et brevissime inculcandum quod coaeternus est patri filius, ita dictum est deus de deo et lumen de lumine, et si quid hoc modo dicitur, ac si diceretur, hoc quod non est filius sine patre de hoc quod non est pater sine filio, id est hoc lumen quod lumen non est sine patre de hoc lumine patre quod lumen non est sine filio, ut cum dicitur deus, quod non est filius sine patre, et de deo, quod non est pater sine filio, perfecte intellegatur quod non praecessit genitor illud, quod genuit. Quod si ita est, hoc solum de eis dici non potest illud de illo quod simul ambo non sunt. Sicut verbum de verbo dici non potest quia non simul ambo verbum, sed solus filius; nec imago de imagine quia non simul ambo imago; nec filius de filio quia non simul ambo filius. Secundum quod dicitur: Ego et pater unum sumus. Unum sumus enim dictum est; quod ille, hoc et ego secundum essentiam, non secundum relativum. |