monumenta.ch > Augustinus > 1. 2
Augustinus, De Trinitate, 6I 1 <<<     >>> II 3

Augustinus, De Trinitate, 6, I 2

1 Quae ratiocinatio ad id cogit ut dicamus deum patrem non esse sapientem nisi habendo sapientiam quam genuit, non exsistendo per se pater ipsa sapientia. Deinde si ita est, filius quoque ipse sicut dicitur deus de deo, lumen de lumine, videndum est utrum possit sapientia de sapientia dici si non est deus pater ipsa sapientia sed tantum genitor sapientiae. Quod si tenemus, cur non et magnitudinis suae et bonitatis, aeternitatis, omnipotentiae suae genitor sit ut non ipse sit sua magnitudo et sua bonitas et sua aeternitas et sua omnipotentia, sed ea magnitudine magnus sit quam genuit et ea bonitate bonus et ea aeternitate aeternus et ea omnipotentia omnipotens quae de illo nata est, sicut non ipse sua sapientia est sed ea sapientia sapiens est quae de illo nata est. Nam illud non est formidandum ne cogamur multos filios dei dicere praeter adoptionem creaturae coaeternos patri si magnitudinis suae genitor est et bonitatis et aeternitatis et omnipotentiae. Huic enim calumniae facile respondetur sic non effici quia multa nominata sunt ut ille multorum filiorum coaeternorum sit pater quemadmodum non efficitur ut duorum sit cum dicitur: Christus dei virtus et dei sapientia. Eadem quippe virtus quae sapientia et eadem sapientia quae virtus. Itane igitur etiam de ceteris ut eadem sit magnitudo quae virtus et si qua alia vel supra commemorata sunt vel commemorari adhuc possunt?
Augustinus HOME

bke14.77v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik