1 | Aequalitatem patris et filii et spiritus sancti putant nonnulli ex hoc impediri quominus intellegatur, quia scriptum est: Christum dei virtutem et dei sapientiam, ut ideo non videatur aequalitas quia non est pater ipse virtus et sapientia sed genitor virtutis et sapientiae. Et revera non mediocri intentione quaeri solet quomodo dicatur deus virtutis et sapientiae pater. Ait enim apostolus: Christum dei virtutem et dei sapientiam. Et hinc nonnulli nostri adversus Arrianos hoc modo ratiocinati sunt, eos dumtaxat qui prius se adversus catholicam fidem extulerunt. Nam ipse Arius dixisse fertur: Si filius est, natus est. Si natus est, erat tempus quando non erat filius, non intellegens etiam natum esse deo sempiternum esse ut sit coaeternus patri filius, sicut splendor qui gignitur ab igne atque diffunditur coaevus est illi, et esset coaeternus si esset ignis aeternus. Unde quidem posteriores Arriani abiecerunt istam sententiam fassique sunt non ex tempore coepisse filium dei. Sed inter disputationes quas habebant nostri adversus eos qui dicebant: Erat tempus quando non erat filius, hanc etiam nonnulli ratiocinationem inserebant: 'Si dei filius virtus et sapientia dei est nec umquam deus sine virtute et sapientia fuit, coaeternus est deo patri filius. Dicit autem apostolus: Christum dei virtutem et dei sapientiam, et deum aliquando non habuisse virtutem aut sapientiam dementis est dicere. Non igitur erat tempus quando non erat filius.' |