monumenta.ch > Augustinus > 16.17
Augustinus, De Trinitate, 5XV 16 <<<    

Augustinus, De Trinitate, 5, XVI 17

1 Nec moveat quod spiritus sanctus, cum sit coaeternus patri et filio, dicitur tamen aliquid ex tempore veluti hoc ipsum quod donatum diximus. Nam sempiterne spiritus donum, temporaliter autem donatum. Nam et si dominus non dicitur nisi cum habere incipit servum, etiam ista appellatio relativa ex tempore est deo; non enim sempiterna creatura est cuius est ille dominus. Quomodo ergo obtinebimus nec ipsa relativa esse accidentia, quoniam nihil accidit deo temporaliter quia non est mutabilis sicut in exordio huius disputationis tractavimus?
2 Ecce dominum esse non sempiternum habet ne cogamur etiam creaturam sempiternam dicere, quia ille sempiterne non dominaretur nisi etiam ista sempiterne famularetur. Sicut autem non potest esse servus qui non habet dominum, sic nec dominus qui non habet servum. Et quisquis exstiterit qui aeternum quidem deum solum dicat, tempora autem non esse aeterna propter varietatem et mutabilitatem, sed tamen tempora non in tempore esse coepisse (non enim erat tempus antequam inciperent tempora, et ideo non in tempore accidit deo ut dominus esset quia ipsorum temporum dominus erat quae utique non in tempore esse coeperunt), quid respondebit de homine qui in tempore factus est cuius utique dominus non erat antequam esset cui esset? Certe vel ut dominus hominis esset ex tempore accidit deo, et ut omnis auferri videatur controversia, certe ut tuus dominus esset aut meus qui modo esse coepimus ex tempore accidit deo. Aut si et hoc propter obscuram quaestionem animae videtur incertum, quid ut esset dominus populi Israhel? Quia etsi iam erat animae natura quam ille populus habebat – quomodo non quaerimus – tamen ille populus nondum erat et quando esse coepit apparet. Postremo ut dominus esset huius arboris et huius segetis ex tempore accidit quae modo esse coeperunt. Quia etsi materies ipsa iam erat, aliud est tamen dominum esse materiae, aliud esse dominum iam factae naturae. Alio enim tempore est etiam homo dominus ligni et alio tempore est dominus arcae quamvis ex ipso ligno fabricatae, quod utique non erat cum ligni dominus iam esset.
3 Quomodo igitur obtinebimus nihil secundum accidens dici deum nisi quia ipsius naturae nihil accidit quo mutetur, ut ea sint accidentia relativa quae cum aliqua mutatione rerum de quibus dicuntur accidunt? Sicut amicus relative dicitur, neque enim esse incipit nisi cum amare coeperit; fit ergo aliqua mutatio voluntatis ut amicus dicatur. Nummus autem cum dicitur pretium relative dicitur, nec tamen mutatus est cum esse coepit pretium neque cum dicitur pignus et si qua similia. Si ergo nummus potest nulla sui mutatione totiens dici relative ut neque cum incipit dici neque cum desinit aliquid in eius natura vel forma qua nummus est mutationis fiat, quanto facilius de illa incommutabili dei substantia debemus accipere ut ita dicatur relative aliquid ad creaturam ut, quamvis temporaliter incipiat dici, non tamen ipsi substantiae dei accidisse intellegatur sed illi creaturae ad quam dicitur? Domine, inquit, refugium factus es nobis. Refugium ergo nostrum deus relative dicitur; ad nos enim refertur; et tunc refugium nostrum fit cum ad eum refugimus. Numquid tunc fit aliquid in eius natura quod antequam ad eum refugeremus non erat? In nobis ergo fit aliqua mutatio; deteriores enim fuimus antequam ad eum refugeremus, et efficimur ad eum refugiendo meliores; in illo autem nulla. Sic et pater noster esse incipit cum per eius gratiam regeneramur quoniam dedit nobis potestatem filios dei fieri. Substantia itaque nostra mutatur in melius cum filii eius efficimur; simul et ille pater noster esse incipit, sed nulla suae commutatione substantiae. Quod ergo temporaliter dici incipit deus quod antea non dicebatur manifestum est relative dici, non tamen secundum accidens dei quod ei aliquid acciderit, sed plane secundum accidens eius ad quod dici aliquid deus incipit relative. Et quod amicus dei iustus esse incipit ipse mutatur; deus autem absit ut temporaliter aliquem diligat quasi nova dilectione quae in ipso ante non erat apud quem nec praeterita transierunt et futura iam facta sunt. Itaque omnes sanctos suos ante mundi constitutionem dilexit sicut praedestinavit, sed cum convertuntur et inveniunt illum, tunc incipere ab eo diligi dicuntur ut eo modo dicatur quo potest humano affectu capi quod dicitur. Sic etiam cum iratus malis dicitur et placidus bonis, illi mutantur non ipse; sicut lux infirmis oculis aspera, firmis lenis est, ipsorum scilicet mutatione non sua.
Augustinus HOME

bke14.75v

Augustinus, De Trinitate, 5XV 16 <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 16.17

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik