2 | Tres autem personas multi Latini ista tractantes et digni auctoritate dixerunt cum alium modum aptiorem non invenirent quo enuntiarent verbis quod sine verbis intellegebant. Revera enim quod pater non sit filius et filius non sit pater et spiritus sanctus ille qui etiam donum dei vocatur nec pater sit nec filius, tres utique sunt. Ideoque pluraliter dictum est: Ego et pater unum sumus. Non enim dixit 'unum est,' quod Sabelliani dicunt, sed unum sumus. Tamen cum quaeritur quid tres, magna prorsus inopia humanum laborat eloquium. Dictum est tamen tres personae non ut illud diceretur sed ne taceretur. |