Augustinus, De Trinitate, 5, VIII 9
1 | Quapropter illud praecipue teneamus, quidquid ad se dicitur praestantissima illa et divina sublimitas substantialiter dici; quod autem ad aliquid non substantialiter sed relative; tantamque vim esse eiusdem substantiae in patre et filio et spiritu sancto ut quidquid de singulis ad se ipsos dicitur non pluraliter in summa sed singulariter accipiatur. Quemadmodum enim deus est pater et filius deus est et spiritus sanctus deus est, quod secundum substantiam dici nemo dubituat, non tamen tres deos sed unum deum dicimus eam ipsam praestantissimam trinitatem. Ita magnus pater, magnus filius, magnus et spiritus sanctus; nec tamen tres magni sed unus magnus. Non enim de patre solo sicut illi perverse sentiunt, sed de patre et filio et spiritu sancto scriptum est: Tu es solus deus, magnus. Et bonus pater, bonus filius, bonus et spiritus sanctus; nec tres boni sed unus bonus de quo dicutm est: Nemo bonus nisi unus deus. Etenim dominus Iesus ne ab illo qui dixerat: Magister bone, tamquam hominem compellans secundum hominem tantummodo intellegeretur ideo non ait: 'Nemo bonus nisi solus pater,' sed: Nemo bonus nisi unus deus. In patris enim nomine ipse per se pater pronuntiatur, in dei vero et ipse et filius et spiritus sanctus quia trinitas unus deus. |
2 | Situs vero et habitus et loca et tempora non proprie sed translate ac per similitudines dicuntur in deo. Nam et sedere super cherubim dicitur, quod ad situm dicitur; et abyssus tamquam vestimentum amictus ipsius, quod ad habitum; et: Anni tui non deficient, quod ad tempus; et: Si ascendero in caelum, tu ibi es, quod ad locum. Quod autem ad faciendum attinet fortassis de solo deo verissime dicatur; solus enim deus facit et ipse non fit, neque patitur quantum ad eius substantiam pertinet qua deus est. Itaque omnipotens pater, omnipotens filius, omnipotens spiritus sanctus, nec tamen tres omnipotentes sed unus omnipotens; ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; ipsi gloria. |
3 | Quidquid ergo ad se ipsum dicitur deus et de singulis personis ter dicitur patre et filio et spiritu sancto, et simul de ipsa trinitate non pluraliter sed singulariter dicitur. Quoniam quippe non aliud est deo esse et aliud magnum esse, sed hoc idem illi est esse quod magnum esse, propterea sicut non dicimus tres essentias, sic non dicimus tres magnitudines, sed unam essentiam et unam magnitudinem. Essentiam dico quae οὐσία Graece dicitur, quam usitatius substantiam vocamus. |