Augustinus, De Trinitate, 5, VII 8
1 | Hoc exemplis planum faciendum est. Ac primum videndum est hoc significari cum dicitur genitus quod significatur cum dicitur filius. Ideo enim filius quia genitus, et quia filius utique genitus. Quod ergo dicitur ingenitus, hoc ostenditur quod non sit filius. Sed genitus et ingenitus commode dicuntur; filius autem Latine dicitur, sed 'infilius' ut dicatur non admittit loquendi consuetudo. Nihil tamen intellectui demitur si dicatur non filius, quemadmodum etiam si dicatur non genitus pro eo quod dicitur ingenitus nihil aliud dicitur. Sic enim et vicinus et amicus relative dicuntur, nec tamen potest 'invicinus' dici quomodo dicitur inimicus. Quamobrem non est in rebus considerandum quid vel sinat vel non sinat dici usus sermonis nostri sed quis rerum ipsarum intellectus eluceat. |
2 | Non ergo iam dicamus ingenitum quamvis dici Latine possit, sed pro eo dicamus non genitum quod tantum valet. Num ergo aliud dicimus quam non filium? Negativa porro ista particula non id efficit ut quod sine illa relative dicitur eadem praeposita substantialiter dicatur, sed id tantum negatur quod sine illa aiebatur sicut in ceteris praedicamentis. Velut cum dicimus: 'Homo est,' substantiam designamus. Qui ergo dicit: 'Non homo est,' non aliud genus praedicamenti enuntiat sed tantum illud negat. Sicut ergo secundum substantiam aio: 'Homo est,' sic secundum substantiam nego cum dico: 'Non homo est.' Et cum quaeritur, quantus sit et aio: 'Quadripedalis est,' id est quattuor pedum, qui dicit: 'Non quadripedalis est,' secundum quantitatem negat. 'Candidus est,' secundum qualitatem aio; 'Non candidus est,' secundum qualitatem nego. 'Propinquus est,' secundum relativum aio; 'Non propinquus est,' secundum relativum nego. Secundum situm aio cum dico: 'Iacet'; secundum situm nego cum dico: 'Non iacet.' Secundum habitum aio cum dico: 'Armatus est'; secundum habitum nego cum dico: 'Non armatus est,' tantundem autem valet si dicam: 'Inermis est.' Secundum tempus aio cum dico: 'Hesternus est'; secundum tempus nego cum dico: 'Non hesternus est.' Et cum dico: 'Romae est,' secundum locum aio; et secundum locum nego cum dico: 'Non Romae est.' Secundum id quod est facere aio cum dico: 'Caedit'; sit autem dicam: 'Non caedit,' secundum id quod est facere nego ut ostendam non hoc facere. Et cum dico: 'Vapulat,' secundum praedicamentum aio quod pati vocatur; et secundum id nego cum dico: 'Non vapulat.' Et omnino nullum praedicamenti genus est secundum quod aliquid aiere volumus nisi ut secundum id ipsum praedicamentum negare convincamur si praeponere negativam particulam voluerimus. |
3 | Quae cum ita sint, si substantialiter aierem dicendo 'filius'; substantialiter negarem dicendo 'non filius.' Quia vero relative aio cum dico: 'Filius est,' ad patrem enim refero; relative nego si dico: 'Non filius est,' ad parentem enim eandem negationem refero volens ostendere quod ei parens non sit. At si quantum valet quod dicitur 'filius,' tantundem valet quod dicitur 'genitus' sicut praelocuti sumus, tantundem ergo valet quod dicitur 'non genitus' quantum valet quod dicitur 'non filius.' Relative autem negamus dicendo 'non filius'; relative igitur negamus dicendo 'non genitus.' Ingenitus porro quid est nisi non genitus? Non ergo receditur a relativo praedicamento cum ingenitus dicitur. Sicut enim genitus non ad se ipsum dicitur sed quod ex genitore sit, ita cum dicitur ingenitus non ad se ipsum dicitur sed quod ex genitore non sit ostenditur. In eodem tamen praedicamento quod relativum vocatur utraque significatio vertitur. Quod autem relative pronuntiatur non indicat substantiam. Ita quamvis diversum sit genitus et ingenitus, non indicat diversam substantiam, quia sicut filius ad patrem et non filius ad non patrem refertur, ita genitus ad genitorem et non genitus ad non genitorem referatur necesse est. |