monumenta.ch > Augustinus > 4. 5
Augustinus, De Trinitate, 5III 4 <<<     >>> IV 6

Augustinus, De Trinitate, 5, IV 5

1 Accidens autem dici non solet nisi quod aliqua mutatione eius rei cui accidit amitti potest. Nam etsi quaedam dicuntur accidentia inseparabilia, quae appelantur Graece ἀχώριστα, sicut est plumae corvi color niger; amittit eum tamen non quidem quamdiu pluma est sed quia non semper est pluma. Quapropter ipsa materies mutabilis est, et ex eo quod desinit esse illud animal vel illa pluma totumque illud corpus in terram mutatur et vertitur, amittit utique etiam illum colorem. Quamvis et accidens quod separabile dicitur non separatione sed mutatione amittatur, sicuti est capillis hominum nigritudo, quoniam dum capilli sunt possunt albescere; separabile accidens dicitur, sed diligenter intuentibus satis apparet non separatione quasi emigrare aliquid a capite dum canescit ut nigritudo inde candore succedente discedat et aliquo eat, sed illam qualitatem coloris ibi verti atque mutari. Nihil itaque accidens in deo quia nihil mutabile aut amissibile. Quod si et illud dici accidens placet quod licet non amittatur, minuitur tamen vel augetur, sicuti est animae vita (nam et quamdiu anima est tamdiu vivit, et quia semper anima est semper vivit, sed quia magis vivit cum sapit minusque dum desipit, fit etiam hic aliqua mutatio non ut desit vita sicuti deest insipienti sapientia, sed ut minus sit), nec tale aliquid in deo fit quia omnino incommutabilis manet.
Augustinus HOME

bke14.70r