monumenta.ch > Augustinus > 1. 2
Augustinus, De Trinitate, 5I 1 <<<     >>> II 3

Augustinus, De Trinitate, 5, I 2

1 Facilius autem nobis invicem ignoscimus si noverimus aut certe credendo firmum tenuerimus ea quae de natura incommutabili et invisibili summeque vivente ac sibi sufficiente dicuntur non ex consuetudine visibilium atque mutabilium et mortalium vel egenarum rerum esse metienda. Sed cum in his etiam quae nostris corporalibus adiacent sensibus vel quod nos ipsi in interiore homine sumus scientia comprehendendis laboremus nec sufficiamus, non tamen impudenter in illa quae supra sunt divina et ineffabilia pietas fidelis ardescit, non quam suarum virium inflat arrogantia sed quam gratia ipsius creatoris et salvatoris inflammat. Nam quo intellectu homo deum capit qui ipsum intellectum suum quo eum vult capere nondum capit? Si autem hunc iam capit, attendat diligenter nihil eo esse in sua natura melius, et videat utrum ibi videat ulla lineamenta formarum, nitores colorum, spatiosam granditatem, partium distantiam, molis distensionem, aliquas per locorum intervalla motiones vel quid eiusmodi. Nihil certe istorum invenimus in eo quo in natura nostra nihil melius invenimus, id est in nostro intellectu quo sapientiam capimus quantae capaces sumus. Quod ergo non invenimus in meliore nostro non debemus in illo quaerere quod longe melius est meliore nostro, ut sic intellegamus deum si possumus, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem nihilque patientem. Quisquis deum ita cogitat etsi nondum potest omni modo invenire quid sit, pie tamen cavet quantum potest aliquid de illo sentire quod non sit.
Augustinus HOME

bke14.68v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik