monumenta.ch > Augustinus > 1. 1
>>> Augustinus, De Trinitate, 5, I 2

Augustinus, De Trinitate, 5, I 1

1 Hinc iam exordiens ea dicere quae dici ut cogitantur vel ab homine aliquo vel certe a nobis non omni modo possunt, quamvis et ipsa nostra cogitatio cum de deo trinitate cogitamus longe se illi de quo cogitat imparem sentiat neque ut est eum capiat sed, ut scriptum est etiam a tantis quantus Paulus apostolus hic erat, per speculum in aenigmate videatur, primum ab ipso domino deo nostro de quo semper cogitare debemus et de quo digne cogitare non possumus, cui laudando reddenda est omni tempore benedictio et cui enuntiando nulla competit dictio, et adiutorium ad intellegenda atque explicanda quae intendo et veniam precor sicubi offendo. Memor enim sum non solum voluntatis verum etiam infirmitatis meae. Ab his etiam qui ista lecturi sunt ut ignoscant peto ubi me magis voluisse quam potuisse dicere adverterint quod vel ipsi melius intellegunt vel propter mei eloquii difficultatem non intellegunt, sicut ego eis ignosco ubi propter suam tarditatem intellegere non possunt.
Augustinus HOME

bke14.68v