monumenta.ch > Augustinus > 21.32
Augustinus, De Trinitate, 4XXI 31 <<<    

Augustinus, De Trinitate, 4, XXI 32

1 Nunc autem non ideo minorem filium quia missus est a patre, nec ideo minorem spiritum sanctum quia et pater eum misit et filius sufficienter quantum arbitror demonstratum est. Sive enim propter visibilem creaturam sive potius propter principii commendationem, non propter inaequalitatem vel imparilitatem vel dissimilitudinem substantiae in scripturis haec posita intelleguntur, quia etiam si voluisset deus pater per subiectam creaturam visibiliter apparere, absurdissime tamen aut a filio quam genuit aut ab spiritu sancto qui de illo procedit missus diceretur. Iste igitur sit huius voluminis modus; deinceps in ceteris adiuvante domino illa haereticorum versutissima argumenta qualia sint et quemadmodum redarguantur videbimus.
Augustinus HOME

bke14.67v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik