1 | Si ergo a me quaeritur quomodo factae sint vel voces vel sensibiles formae atque species ante incarnationem verbi dei quae hoc futurum praefigurarent, per angelos ea deum operatum esse respondeo, quod etiam scripturarum sanctarum testimoniis, quantum existimo satis ostendi. Si autem quaeritur ipsa incarnatio quomodo facta sit, ipsum dei verbum dico carnem factum, id est hominem factum, non tamen in hoc quod factum est conversum atque mutatum, ita sane factum ut ibi sit non tantum verbum dei et hominis caro sed etiam rationalis hominis anima, atque hoc totum et deus dicatur propter deum et homo propter hominem. Quod si difficile intellegitur, mens fide purgetur magis magisque abstinendo a peccatis et bene operando et orando cum gemitu desideriorum sanctorum ut per divinum adiutorium proficiendo et intellegat et amet. |
2 | Si autem quaeritur post incarnationem verbi quomodo facta sit vel vox patris vel species corporalis qua spiritus sanctus demonstratus est, per creaturam quidem facta ista non dubito. Sed utrum tantummodo corporalem atque sensibilem, an adhibito spiritu etiam rationali vel intellectuali (hoc enim quibusdam placuit appellare quod Graeci dicunt νοερόν), non quidem ad unitatem personae (quis enim hoc dixerit ut quidquid illud est creaturae per quod sonuit vox patris ita sit deus pater, aut quidquid illud est creaturae in quo per columbae speciem vel per igneas linguas spiritus sanctus demonstratus est ita sit spiritus sanctus sicut est dei filius homo ille qui ex virgine factus est?), sed tantummodo ad ministerium peragendae significationis sicut oportuisse deus iudicavit, an aliquid aliud intellegendum sit invenire difficile est et temere affirmare non expedit. Quomodo tamen ista sine rationali vel intellectuali creatura potuerint fieri non video. Neque adhuc locus est explicare cur ita sentiam quantum vires dominus dederit. Prius enim sunt discutienda et refellenda haereticorum argumenta quae non ex divinis libris sed ex rationibus suis proferunt quibus se vehementer cogere arbitrantur testimonia scripturarum quae de patre et filio et spiritu sancto sunt ita esse intellegenda ut ipsi volunt. |