1 | De sensibili autem demonstratione spiritus sancti sive per columbae speciem sive per linguas igneas cum eius substantiam patri et filio coaeternam pariterque incommutabilem subdita et serviens creatura temporalibus motibus et formis ostenderet, cum ad eius personae unitatem sicut caro quod verbum factum est non copularetur, non audeo dicere nihil tale factum esse antea. Sed plane fidenter dixerim patrem et filium et spiritum sanctum unius eiusdemque substantiae deum creatorem, trinitatem omnipotentem inseparabiliter operari. Sed ita non posse per longe imparem maximeque corpoream creaturam inseparabiliter demonstrari, sicut per voces nostras quae utique corporaliter sonant non possunt pater et filius et spiritus sanctus nisi suis et propriis intervallis temporum certa separatione distinctis quae sui cuiusque vocabuli syllabae occupant nominari. In sua quippe substantia qua sunt tria unum sunt, pater et filius et spiritus sanctus, nullo temporali motu super omnem creaturam id ipsum sine ullis intervallis temporum vel locorum et simul unum atque idem ab aeternitate in aeternitatem tamquam ipsa aeternitas quae sine veritate et caritate non est; in meis autem vocibus separati sunt pater et filius et spiritus sanctus nec simul dici potuerunt, et in litteris visibilibus sua separatim locorum spatia tenuerunt. Et quemadmodum cum memoriam meam et intellectum et voluntatem nomino, singula quidem nomina ad res singulas referuntur sed tamen ab omnibus tribus singula facta sunt; nullum enim horum trium nominum est quod non et memoria et intellectus et voluntas mea simul operata sint; ita trinitas simul operata est et vocem patris et carnem filii et columbam spiritus sancti cum ad personas singulas haec singula referantur. Qua similitudine utcumque cognoscitur inseparabilem in se ipsa trinitatem per visibilis creaturae speciem separabiliter demonstrari, et inseparabilem trinitatis operationem etiam in singulis esse rebus quae vel ad patrem vel ad filium vel ad spiritum sanctum demonstrandum proprie pertinere dicuntur. |