1 | Sicut ergo pater genuit, filius genitus est; ita pater misit, filius missus est. Sed quemadmodum qui genuit et qui genitus est, ita et qui misit et qui missus est unum sunt quia pater et filius unum sunt; ita etiam spiritus sanctus unum cum eis est quia haec tria unum sunt. Sicut enim natum esse est filio a patre esse, ita mitti est filio cognosci quod ab illo sit. Et sicut spiritui sancto donum dei esse est a patre procedere, ita mitti est cognosci quod ab illo procedat. Nec possumus dicere quod spiritus sanctus et a filio non procedat; neque enim frustra idem spiritus et patris et filii spiritus dicitur. Nec video quid aliud significare voluerit cum sufflans ait: Accipite spiritum sanctum. Neque enim flatus ille corporeus cum sensu corporaliter tangendi procedens ex corpore substantia spiritus sancti fuit sed demonstratio per congruam significationem non tantum a patre sed et a filio procedere spiritum sanctum. Quis enim dementissimus dixerit alium fuisse spiritum quem sufflans dedit et alium quem post ascensionem suam misit? Unus enim spiritus est spiritus dei, spiritus patris et filii, spiritus sanctus qui operatur omnia in omnibus. |
2 | Sed quod bis datus est dispensatio certe significationis fuit, de qua suo loco quantum dominus dederit disseremus. Quod ergo ait dominus: Quem ego mittam vobis a patre, ostendit spiritum et patris et filii. Quia etiam cum dixisset: Quem mittet pater, addidit in nomine meo, non tamen dixit, 'Quem mittet pater a me,' quemadmodum dixit, Quem ego mittam vobis a patre, videlicet ostendens quod totius divinitatis vel si melius dicitur deitatis principium pater est. Qui ergo ex patre procedit et filio ad eum refertur a quo natus est filius. Et quod dicit evangelista: Spiritus nondum erat datus quia Iesus nondum fuerat clarificatus, quomodo intellegatur nisi quia certa illa spiritus sancti datio vel missio post clarificationem Christi futura erat qualis numquam antea fuerat? Neque enim antea nulla erat, sed talis non fuerat. Si enim antea spiritus sanctus non dabatur, quo impleti prophetae locuti sunt cum aperte scriptura dicat et multis locis ostendat spiritu sancto eos locutos fuisse, cum et de Iohanne baptista dictum sit: Spiritu sancto replebitur iam inde ab utero matris suae, et spiritu sancto repletus Zacharias invenitur pater eius ut de illo talia diceret, et spiritu sancto Maria ut talia de domino quem gestabat utero praedicaret, spiritu sancto Simeon et Anna ut magnitudinem Christi parvuli agnoscerent; quomodo ergo spiritus nondum erat datus quia Iesus nondum erat clarificatus nisi quia illa datio vel donatio vel missio spiritus sancti habitura erat quandam proprietatem suam in ipso adventu qualis antea numquam fuit? Nusquam enim legimus linguis quas non noverat homines locutus veniente in se spiritu sancto sicut tunc factum est cum oporteret eius adventum signis sensibilibus demonstrari ut ostenderetur totum orbem terrarum atque omnes gentes in linguis variis constitutas credituras in Christum per donum spiritus sancti ut impleretur quod in psalmo canitur: Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum; in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. |