monumenta.ch > Augustinus > 19.26
Augustinus, De Trinitate, 4XIX 25 <<<     >>> XX 27

Augustinus, De Trinitate, 4, XIX 26

1 Cum ergo venit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, usque adeo parvum ut factum, eo itaque missum quo factum. Si ergo maior mittit minorem, fatemur et nos factum minorem et in tantum minorem in quantum factum et in tantum factum in quantum missum. Misit enim filium suum factum ex muliere, per quem tamen quia facta sunt omnia non solum priusquam factus mitteretur sed priusquam essent omnia, eundem mittenti confitemur aequalem quem dicimus missum minorem.
2 Quomodo ergo ante istam plenitudinem temporis qua eum mitti oportebat priusquam missus esset videri a patribus potuit cum eis angelica quaedam visa demonstrarentur, quando nec iam missus sicut aequalis est patri videbatur? Unde enim dicit Philippo a quo utique sicut a ceteris et ab ipsis a quibus crucifixus est in carne videbatur: Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me? Philippe, qui me vidit vidit et patrem, nisi quia videbatur et non videbatur? Videbatur sicut missus factus erat; non videbatur sicut per eum omnia facta erant. Aut unde etiam illud dicit: Qui habet mandata mea et servat ea ipse est qui me diligit, et qui me diligit diligetur a patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum cum esset manifestus ante oculos hominum, nisi quia carnem quod verbum in plenitudine temporis factum erat suscipiendae nostrae fidei porrigebat; ipsum autem verbum per quod omnia facta erant purgatae per fidem menti contemplandum in aeternitate servabat?
Augustinus HOME

bke14.64r