monumenta.ch > Augustinus > 19.25
Augustinus, De Trinitate, 4XVIII 24 <<<     >>> XIX 26

Augustinus, De Trinitate, 4, XIX 25

1 Ecce ad quod missus est filius dei; immo vero ecce quod est missum esse filium dei. Quaecumque propter faciendam fidem qua mundaremur ad contemplandam veritatem in rebus ortis ab aeternitate prolatis et ad aeternitatem relatis temporaliter gesta sunt aut testimonia missionis huius fuerunt aut ipsa missio filii dei. Sed testimonia quaedam venturum praenuntiaverunt; quaedam venisse testata sunt. Factum quippe creaturam per quem facta est omnis creatura omnem creaturam testem habere oportebat. Nisi enim multis missis praedicaretur unus, non multis dimissis teneretur unus. Et nisi talia essent testimonia quae parvis magna viderentur, non crederetur ut magnos faceret magnus qui ad parvos missus est parvus. Incomparabiliter enim maiora filii dei facta sunt caelum et terra et omnia quae in eis sunt quia omnia per ipsum facta sunt, quam signa atque portenta quae in eius testimonium proruperunt. Sed tamen homines ut haec magna per eum facta parvi crederent illa parva tamquam magna tremuerunt.
Augustinus HOME

bke14.63v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik