monumenta.ch > Augustinus > 18.24
Augustinus, De Trinitate, 4XVII 23 <<<     >>> XIX 25

Augustinus, De Trinitate, 4, XVIII 24

1 Quia igitur ad aeterna capessenda idonei non eramus sordesque peccatorum nos praegravabant temporalium rerum amore contractae et de propagine mortalitatis tamquam naturaliter inolitae, purgandi eramus. Purgari autem ut contemperaremur aeternis non nisi per temporalia possemus qualibus iam contemperati tenebamur. Sanitas enim a morbo plurimum distat, sed media curatio nisi morbo congruat non perducit ad sanitatem. Inutilia temporalia decipiunt aegrotos; utilia temporalia suscipiunt sanandos et traiciunt ad aeterna sanatos. Mens autem rationalis sicut purgata contemplationem debet rebus aeternis, sic purganda temporalibus fidem. Dixit quidam et illorum qui quondam apud Graecos sapientes habiti sunt: Quantum ad id quod ortum est aeternitas valet, tantum ad fidem veritas. Et profecto est vera sententia. Quod enim nos temporale dicimus, hoc ille quod ortum est appelavit. Ex quo genere etiam nos sumus non tantum secundum corpus sed etiam secundum animi mutabilitatem; non enim proprie vocatur aeternum quod aliqua ex parte mutatur. In quantum igitur mutabiles sumus in tantum ab aeternitate distamus.
2 Promittitur autem nobis vita aeterna per veritatem a cuius perspicuitate rursus tantum distat fides nostra quantum ab aeternitate mortalitas. Nunc ergo adhibemus fidem rebus temporaliter gestis propter nos et per ipsam mundamur ut cum ad speciem venerimus quemadmodum succedit fidei veritas ita mortalitati succedat aeternitas. Quapropter quoniam fides nostra fiet veritas cum ad id quod nobis credentibus promittitur venerimus, promittitur autem nobis vita aeterna, et dixit veritas (non quae fiet sicut futura est fides nostra, sed quae semper est veritas quia ibi est aeternitas), dixit ergo veritas: Haec est autem vita aeterna ut cognoscant te unum verum deum et quem misisti Iesum Christum; cum fides nostra videndo fiet veritas, tunc mortalitatem nostram commutatam tenebit aeternitas. Quod donec fiat et ut fiat, quia rebus ortis adcommodamus fidem credulitatis sicut in aeternis speramus veritatem contemplationis ne fides mortalis vitae dissonaret a veritate aeternae vitae, ipsa veritas patri coaeterna de terra orta est cum filius dei sic venit ut fieret filius hominis et ipse in se exciperet fidem nostram qua nos perduceret ad veritatem suam qui sic suscepit mortalitatem nostram ut non amitteret aeternitatem suam. Quantum enim ad id quod ortum est aeternitas valet, tantum ad fidem veritas. Ita ergo nos purgari oportebat ut ille nobis fieret ortus qui maneret aeternus ne alter nobis esset in fide, alter in veritate; nec ab eo quod orti sumus ad aeterna transire possemus nisi aeterno per ortum nostrum nobis sociato ad aeternitatem ipsius traiceremur. Nunc itaque illuc quodam modo secuta est fides nostra quo ascendit in quem credidimus, ortus, mortuus, resuscitatus, assumptus. Horum quattuor duo priora noveramus in nobis; scimus enim homines et oriri et mori. Duo autem reliqua, id est resuscitari et assumi iuste in nobis futura speramus quia in illo facta credidimus. Itaque in illo quia et id quod ortum erat transiit ad aeternitatem, transiturum est et nostrum cum fides pervenerit ad veritatem. Iam enim credentibus ut in verbo fidei manerent et inde ad veritatem, ac per hoc ad aeternitatem perducti a morte liberarentur ita loquitur: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis. Et quasi quaererent, 'Quo fructu?,' secutus ait: Et cognoscetis veritatem. Rursus quasi dicerent, 'Quid prodest mortalibus veritas?,' Et veritas, inquit, liberabit vos. Unde nisi a morte, a corruptione, a mutabilitate? Veritas quippe immortalis, incorrupta, incommutabilis permanet. Vera autem immortalitas, vera incorruptibilitas, vera incommutabilitas, ipsa est aeternitas.
Augustinus HOME

bke14.62v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik