monumenta.ch > Augustinus > 17.23
Augustinus, De Trinitate, 4XVII 22 <<<     >>> XVIII 24

Augustinus, De Trinitate, 4, XVII 23

1 Ergo de successionibus saeculorum et de resurrectione mortuorum philosophos nec illos consulere debemus qui creatoris aeternitatem in quo vivimus, movemur et sumus quantum potuerunt intellexerunt, quia per ea quae facta sunt cognoscentes deum non sicut deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed dicentes se esse sapientes stulti facti sunt. Et cum idonei non essent in aeternitatem spiritalis incommutabilisque naturae aciem mentis tam constanter infigere ut in ipsa sapientia creatoris atque rectoris universitatis viderent volumina saeculorum quae ibi iam essent et semper essent, hic autem futura essent ut non essent, atque ut ibi viderent conversiones in melius non solum animorum sed etiam corporum humanorum usque ad sui modi perfectionem; cum ergo ad haec ibi videnda nullo modo essent idonei, ne ad illud quidem digni habiti sunt ut eis ista per sanctos angelos nuntiarentur sive forinsecus per sensus corporis sive interioribus revelationibus in spiritu expressis, sicut patribus nostris vera pietate praeditis haec demonstrata sunt qui ea praedicentes et vel de praesentibus signis vel de proximis rebus ita ut praedixerant factis fidem facientes auctoritatem cui de longe futuris usque in saeculi finem crederetur habere meruerunt. Potestates autem aeriae superbae atque fallaces etiam si quaedam de societate et civitate sanctorum et de vero mediatore a sanctis prophetis vel angelis audita per suos vates dixisse reperiuntur id egerunt ut per haec aliena vera etiam fideles dei si possent ad sua falsa traducerent. Deus autem per nescientes id egit ut veritas undique resonaret, fidelibus in adiutorium, impiis in testimonium.
Augustinus HOME

bke14.62r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik