1 | Quod qui potuerunt ab eis vates, a nostris prophetae appellati sunt, quamquam et prophetarum nomen non omnino alienum est a litteris eorum. Sed plurimum interest utrum experimento praeteritorum futura coniciantur, sicut medici multa praevidendo etiam litteris mandaverunt quae ipsi experta notaverant, sicut denique agricolae vel etiam nautae multa praenuntiant; talia enim si ex longis intervallis temporum fiant divinationes putantur; an vero iam ventura praecesserint et longe visa venientia nuntientur pro acuto sensu videntium, quod cum faciunt aeriae potestates divinare creduntur, tamquam si quisquam de montis vertice aliquem longe videat venientem et proxime in campo habitantibus ante nuntiet; an ab angelis sanctis quibus ea deus per verbum sapientiamque suam indicat ubi et futura et praeterita stant vel quibusdam praenuntientur hominibus vel ab eis audita rursus ad alios homines transmittantur; an ipsorum hominum quorundam mentes in tantum evehantur spiritu sancto ut non per angelos sed per se ipsas futurorum instantes causas in ipsa summa rerum arce conspiciant. Audiunt enim ista et aeriae potestates sive angelis ea nuntiantibus sive hominibus, et tantum audiunt quantum opus esse ille iudicat cui subiecta sunt omnia. Multa etiam praedicuntur instinctu quodam et impulso spiritu nescientium, sicut Caiphas nescivit quid dixit sed cum esset pontifex prophetavit. |