monumenta.ch > Augustinus > 13.17
Augustinus, De Trinitate, 4XIII 16 <<<     >>> XIII 18

Augustinus, De Trinitate, 4, XIII 17

1 Ille itaque deceptor qui fuit homini mediator ad mortem falsoque se opponit ad vitam nomine purgationis per sacra et sacrificia sacrilega quibus superbi seducuntur quia nec participationem mortis nostrae habere potuit nec resurrectionem suae, simplam quidem suam mortem ad duplam nostram potuit afferre; simplam vero resurrectionem in qua et sacramentum esse renovationis nostrae et eius quae in fine futura est evigilationis exemplum non utique potuit. Ille proinde qui spiritu vivus carnem suam mortuam resuscitavit, verus vitae mediator illum spiritum mortuum et mortis mediatorem ab spiritibus in se credentium foras misit ut non regnaret intrinsecus sed fortinsecus oppugnaret nec tamen expugnaret. Cui se ipse quoque temptandum praebuit ut ad superandas etiam temptationes eius mediator esset non solum per adiutorium verum etiam per exemplum. At ille primitus ubi per omnes aditus ad interiora moliens inrepere expulsus est, post baptismum in eremo completa omni temptatione inlecebrosa quia vivum spiritum mortuus spiritu non invasit quoquo modo avidus mortis humanae convertit se ad faciendam mortem quam potuit et permissus est in illud quod ex nobis mortale vivus mediator acceperat. Et ubi potuit aliquid facere ibi ex omni parte devictus est, et unde accepit exterius potestatem dominicae carnis occidendae inde interior qua nos tenebat potestas eius occisa est. Factum est enim ut vincula peccatorum multorum in multis mortibus per unius unam mortem quam peccatum nullum praecesserat solverentur. Quam propterea dominus pro nobis indebitam reddidit ut nobis debita non noceret. Neque enim cuiusquam iure potestatis exutus est carne, sed ipse se exuit. Nam qui posset non mori si nollet, procul dubio quia voluit mortuus est, et ideo principatus et potestates exemplavit fiducialiter triumphans eas in semet ipso. Morte sua quippe uno verissimo sacrificio pro nobis oblato quidquid culparum erat unde nos principatus et potestates ad luenda supplicia iure detinebat purgavit, abolevit, exstinxit, et sua resurrectione in novam vitam nos praedestinatos vocavit, vocatos iustificavit, iustificatos glorificavit.
2 Ita diabolus hominem quem per consensionem seductum tamquam iure integro possidebat, et ipse nulla corruptione carnis et sanguinis septus per istam corporis mortalis fragilitatem nimis egeno et infirmo tanto superbior quanto velut ditior et fortior quasi pannoso et aerumnoso dominabatur, in ipsa morte carnis amisit. Quo enim cadentem non secutus impulit peccatorem illuc descendentem persecutus compulit redemptorem. Sic in mortis consortio filius dei nobis fieri dignatus est amicus quo non perveniendo meliorem se nobis atque maiorem putabat inimicus. Dicit enim redemptor noster: Maiorem dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Quocirca etiam ipso domino se credebat diabolus superiorem in quantum illi dominus in passionibus cessit quia et de ipso intellectum est quod in psalmis legitur: Minuisti eum paulo minus ab angelis, ut ab iniquo velut aequo iure adversus nos agente ipse occisus innocens eum iure aequissimo superaret {atque ita captivitatem propter peccatum factam captivaret} nosque liberaret a captivitate propter peccatum iusta suo iusto sanguine iniuste fuso mortis chirographum delens et iustificandos redimens peccatores.
Augustinus HOME

bke14.59r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik