1 | Quapropter cum spiritus corpori praeponatur morsque sit spiritus a deo deseri, mors autem corporis ab spiritu deseri eaque sit poena in morte corporis ut quia spiritus volens deseruit deum, deserat corpus invitus ut cum spiritus deum deseruerit quia voluit, deserat corpus etiamsi noluerit nec deserat cum voluerit nisi aliquam sibi vim qua ipsum corpus perimatur intulerit, demonstravit spiritus mediatoris quam nulla poena peccati usque ad mortem carnis accesserit quia non eam deseruit invitus sed quia voluit, quando voluit, quomodo voluit. Quippe dei verbo ad unitatem commixtus hinc ait: Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me, et iterum sumo eam. Et hoc maxime mirati sunt sicut evangelium loquitur qui praesentes erant cum post illam vocem in qua figuram peccati nostri edidit, continuo tradidit spiritum. Longa enim morte cruciabantur ligno suspensi. Unde latronibus ut iam morerentur et de ligno ante sabbatum deponerentur crura confracta sunt. Ille autem quia mortuus inventus est miraculo fuit. Hoc etiam Pilatum legimus fuisse miratum cum ab illo sepeliendum corpus domini peteretur. |