monumenta.ch > Augustinus > 12.15
Augustinus, De Trinitate, 4XI 14 <<<     >>> XIII 16

Augustinus, De Trinitate, 4, XII 15

1 Nequaquam igitur per sacrilegas similitudines et impias curiositates et magicas consecrationes animae purgantur et reconciliantur deo quia falsus mediator non traicit ad superiora, sed potius obsidens intercludit viam per affectus quos tanto maligniores quanto superbiores suae societatis inspirat, qui non possunt ad evolandum pinnas nutrire virtutum sed potius ad demergendum pondera exaggerare vitiorum tanto gravius animae ruiturae quanto sibi videtur evecta sublimius. Proinde sicut magi fecerunt divinitus moniti quos ad humilitatem domini adorandam stella perduxit, ita et nos non qua venimus sed per aliam viam in patriam redire debemus quam rex humilis docuit et quam rex superbus humili regi adversarius obsidere non possit. Et nobis enim ut adoremus humilem Christum caeli enarraverunt gloriam dei cum in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum.
2 Via nobis fuit ad mortem per peccatum in Adam: Per unum quippe hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit in quo omnes peccaverunt. Huius viae mediator diabolus fuit, persuasor peccati et praecipitator in mortem; nam et ipse ad operandam duplam mortem nostram simplam attulit suam. Per impietatem namque mortuus in spiritu, carne utique mortuus non est; nobis autem et impietatem persuasit et propter hanc ut in mortem carnis venire mereremur effecit. Unum ergo appetivimus iniqua suasione; alterum nos secutum est iusta damnatione. Propterea quippe scriptum est: Deus mortem non fecit, quia causa mortis ipse non fuit; sed tamen per eius retributionem iustissima mors inrogata est peccatori; sicut supplicium iudex inrogat reo, causa tamen supplicii non est iustitia iudicis sed meritum criminis. Quo ergo nos mediator mortis transmisit et ipse non venit, id est ad mortem carnis, ibi nobis dominus deus noster medicinam emendationis inseruit quam ille non meruit occulta et nimis arcana ordinatione divinae altaeque iustitiae. Ut ergo sicut per unum hominem mors ita per unum hominem fieret resurrectio mortuorum quia magis vitabant homines quod evitare non poterant mortem carnis quam mortem spiritus, id est magis poenam quam meritum poenae (nam non peccare aut non curatur aut parum curatur; non mori autem quamvis non obtineatur vehementer satagitur), vitae mediator ostendens quam non sit mors timenda quae per humanam conditionem iam evadi non potest sed potius impietas quae per fidem caveri potest, occurrit nobis ad finem quo venimus sed non qua venimus. Nos enim ad mortem per peccatum venimus, ille per iustitiam; et ideo cum sit mors nostra poena peccati, mors illius facta est hostia pro peccato.
Augustinus HOME

bke14.58r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik