1 | Non dixit: 'Ego et ipsi unum,' quamvis per id quod ecclesiae caput est et corpus eius ecclesia posset dicere: 'Ego et ipsi' non unum sed 'unus,' quia caput et corpus unus est Christus. Sed divinitatem suam consubstantialem patri ostendens (propter quod et alio loco dicit: Ego et pater unum sumus), in suo genere, hoc est in eiusdem naturae consubstantiali parilitate, vult esse suos unum sed in ipso quia in se ipsis non possent dissociati ab invicem per diversas voluntates et cupiditates et immunditiam peccatorum; unde mundantur per mediatorem ut sint in illo unum non tantum per eandem naturam qua omnes ex hominibus mortalibus aequales angelis fiunt sed etiam per eandem in eandem beatitudinem conspirantem concordissimam voluntatem in unum spiritum quodam modo caritatis igne conflatam. Ad hoc enim valet quod ait: Ut sint unum sicut et nos unum sumus, ut quemadmodum pater et filius non tantum aequalitate substantiae sed etiam voluntate unum sunt, ita et hi inter quos et deum mediator est filius non tantum per id quod eiusdem naturae sunt sed etiam per eandem dilectionis societatem unum sint. Deinde id ipsum quod mediator est per quem reconciliamur deo sic indicat: Ego, inquit, in eis et tu in me ut sint consummati in unum. |