1 | Hoc sacramentum, hoc sacrificium, hic sacerdos, hic deus antequam missus veniret factus ex femina - omnia quae sacrate atque mystice patribus nostris per angelica miracula apparuerunt sive quae per ipsos facta sunt similitudines huius fuerunt ut omnis creatura factis quodam modo loqueretur unum futurum in quo esset salus universorum a morte reparandorum. Quia enim ab uno deo summo et vero per impietatis iniquitatem resilientes et dissonantes defluxeramus et evanueramus in multa discissi per multa et inhaerentes in multis, oportebat nutu et imperio dei miserantis ut ipsa multa venturum conclamarent unum, et a multis conclamatus veniret unus, et multa contestarentur venisse unum, et a multis exonerati veniremus ad unum, et multis peccatis in anima mortui et propter peccatum in carne morituri amaremus sine peccato mortuum in carne pro nobis unum, et in resuscitatum credentes et cum illo per fidem spiritu resurgentes iustificaremur in uno iusto facti unum, nec in ipsa carne nos resurrecturos desperaremus cum multa membra intueremur praecessisse nos caput unum in quo nunc per fidem mundati et tunc per speciem redintegrati et per mediatorem deo reconciliati haereamus uni, fruamur uno, permaneamus unum. |